CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1304378 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1304378.

Nodus 1304378 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Ostendimus in Elaborato status actualis §-pho 55. quod jam in Germanico 1775-ti vectigali Commerciales inductionis stationes (Commercial Einbruch Stationen) pro exoticis mercibus ita stabilitae fuerint, ut merces hae nonnisi per has etiam in Hungariam intrare potuerint, ibidem portorium ab iis persolvi, totaque tricesimalis manipulatio in iis absolvi debuerit. Ostendimus deinde §-pho 57. quod per vectigal Hungaricum 1784. consimiles Commerciales et recte Depositoriales stationes etiam in Hungaria inductae fuerint; ostendimus denique §-pho ejusdem Elaborati 59. quod commercium 12 maxime usualium exoticorum articulorum per vectigalis 1788-vi §-um 49. tantum ad habitantes in Capitalibus et Depositorialibus urbibus mercatores restrictum fuerit. Omnia quidem haec in Germanico etiam eorundem annorum vectigali constituta fuerunt, adeoque hac quoque in re eadem est Germani cum Hungaro quaestore conditio. Interea plerique Hungarici quaestores in submissis Deputationi huic reflexionibus restrictiones has ac praesertim rubrarum illarum bolletarum usum sufferri enixe exorarunt.

Quod stationum Capitalium et Depositorialium sublationem attinet, hae cum praecedenti § ita nexae sunt ut concessa deponendi, ubi libuerit, portorii libertate illae suapte cessare debeant.

Quoad restrictum vero 12. illorum exoticorum articulorum commercium usumque rubrarum bolletarum id certe libertati commercii admodum adversatur, constituitque aliquam pro habitantibus in Capitalibus , et Depositorialibus stationibus quaestoribus monopolii speciem. Quare Deputatio haec demisse existimabat, incremento commercii omnino prospectum iri, si lex haec perferatur.