CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1304251 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1304251.

Nodus 1304251 in documento skrl-1.xml


Motivum.

Juxta genuina vectigalis principia, si exotica merx per unam Haereditariam Provinciam eo fine transit, ut in alia consumatur, in illa tantum transitus , in hac vero consumtionale portorium dependere deberet. Vectigal tamen Germanicum 1775. sub titulo naturalisationis id constituit, ut merces exoticae, quae per Germanicas Provincias in Hungariam pro consumtione inducuntur, portorium consumtionale statim in Germanicis tricesimis deponere debeant, hoc vero praestito penes solum essituale Germanicum in Hungariam induci possint, principiumque hoc in omnibus etiam posterioribus Germanicis vectigalibus retinebatur, quin reciprocum in ullo adhuc Hungarico vectigali adoptatum sit; convenientius quidem et rationibus totius in concreto Monarchiae conducibilius foret, si res ab utrinque ad naturalia vectigalis principia reduceretur, et exoticae, quae per Germanicas Provincias in Hungariam pro consumtione inducuntur, merces, in illis transituale tantum, in hac vero consumtionale portorium deponerent, et vicissim. Cum tamen legislatio Hungarica nullam in Germanicas Provincias activitatem habeat, nisi res via tractatus eo perducatur, Deputatio reciprocum hoc adoptandum esse existimavit, licet longe major sit exoticorum, quae per Germanicas Provincias in Hungariam intrant articulorum copia, quam vicissim. Per Hungariam enim in Germanicas Provincias nonnisi gosypium , lana macedonica , et pauciores minoris considerationis Turcici Articuli inferuntur. Ubi e contra omnes septemtrionales et occidentales merces nonnisi per Germanicas Provincias in Hungariam adferuntur, adeoque deperditae proventus tricesimalis Hungarici ne per reciprocum quidem hoc satis compensabuntur.