CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1303909 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1303909.

Nodus 1303909 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Prohibitionem hanc tunc tantum fieri expedit, quando eductio ad extra pretium crudorum materialium ita elevat, ut domesticae fabricae penes illud subsistere non possint; si quae proinde fabricae species in Hungaria ad eum casum deveniat, justum est ut prohibitio haec intercedat.

Verum ostendimus in Elaborato Status Actualis §§-phis 55. 57. et 59. quod cinerum clavellatorum , quibus pannifices, pellium leporinarum , quibus pileatores, gallarum quercinarum , cutium vitulinarum , caprinarum , et ovinarum , quibus cerdones et alutarii egent, eductio ad extra eo tantum nomine aut prohibita, aut aequipollenti prohibitioni portorio gravata fuerit, ut Germanicae fabricae materialia haec tanto leviori habere possint. Id autem legislatio Hungarica omnimode impedire debet; primum quia per id interesse Hungariae commodis Germanicarum Provinciarum evidenter subjiceretur, id quod independentia Regni non admittit. Nullum autem possibile est reciprocum per quod detrimentum hoc a parte Germanicarum Provinciarum Hungariae compensetur; deinde per prohibitionem ejusmodi iterum aliquae partes Regni damnum sentiunt, quin exinde Germanicae Provinciae ullum capiant emolumentum. Cum enim Hungaria vasta sit, partes illae, quae a Germanicis Provinciis remotae, exoticis vero propinquiores sunt, si evectio materialium ejusmodi ad extra prohibeatur, eadem in Germanicas Provincias eo minus educent, quod eorum aliqua nec sumtus transportus sustinere possint, adeoque illa domi inutiliter dissipari debebunt, id quod iterum totius in complexu sumtae Monarchiae rationibus adversatur.