CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1303681 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1303681.

Nodus 1303681 in documento skrl-1.xml


Motivum.

Apparuit ex Elaborati Status Actualis §§-phis 55. 57. et 59. quod artefacta Hungarica jam per Germanicum anni 1775. vectigal pro exoticis declarata, et qua talia per subsequa etiam annorum 1784. et 1788. Germanica vectigalia considerata fuerint, eo solo discrimine, quod haec dimidium tantum defixi pro exotico ejusdem speciei artefacto portorii persolvere debuerint; apparuit etiam ex iisdem §§-phis quod id unice ad promovendas in Germanicis Provinciis fabricas fuerit constitutum. Scopum hunc illae jam effective attigerunt; fabricas enim suas ad magnum florem provexere; nihil itaque ipsis officiet, si Hungarica etiam legislatio hunc primum ad provehendas in Regno adminus ad vires propriae consumtionis fabricas passum fecerit; ostendimus enim in Elaborato Status Actualis §-pho 51. cum quantis difficultatibus novae fabricae debeant colluctari, quam aegre stabilitarum jam ejusdem speciei fabricarum concurrentiam sustineant, quanta praeterea localia impedimenta optato fabricarum progressui in Hungaria obstent; imo post vetitam tot exoticorum artefactorum inductionem is est fortasse unicus Germanica fabricata ad majorem perfectionem provehendi modus, ut Hungaricae fabricae ad aliquam cum iis concurrentiam perducantur.

Interea melius fortasse consuleretur rationibus totius Monarchiae si loco ejus, ut Hungarica artefacta in Germanicis Provinciis et vicissim dimidium exotici portorii persolvant, moderata potius reciproca portoria pro utriusque ordinis artefactis defigerentur. Sed cum id, qua parte Germanicas Provincias respicit, constituere activitatem legislationis Hungaricae excedat, Deputatio interea reciprocum tantum proponendum esse demisse existimavit.