CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1303349 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1303349.

Nodus 1303349 in documento skrl-1.xml


Motivum.

Legislatio cursum quaestus tantum regulare, naturalem vero civium de rebus suis libere disponendi adeoque merces etiam quaslibet sibi procurandi facultatem nonnisi tunc restringere potest, quando id salus publici absolute deposcit, v. gr. si tempore famis et belli frumentum evehi, aut rebus turbatis, bellicos apparatus seu in- seu evehere publici non intersit; in his enim casibus non tantum quaestores, sed omnes etiam privatos ab ejusmodi articulis in- aut evehendis legislatio inhibere potest. Justum tamen est ut parte ex una talium, velut domestico commercio nocivorum, inductio etiam pro proprio usu difficilior tantisper efficiatur; parte vero ex alia, ut id impediatur, ne sub praetextu propriae necessitatis res ejusmodi pro quaestu invehi possit. Videtur autem utrumque hoc per projectati portorii gravitatem passualium commode obtineri posse.

Caeterum ostendimus jam in Elaborato status actualis §-pho 62. quod ipse Augustus Josephus II. principium hoc aequitati naturali adeo conforme esse agnoverit, ut illud postremo 1788. vectigali inseruerit. Et vero unicus indifferentes alias ejusmodi merces extra quaestum ponendi scopus is esse potest, ne pro iis gravior aeris summa efferatur. – Hic autem per id jam obtinetur, si earum commercium prohibeatur; nam quod privati non obstantibus superius defixis aggraviis invehent, id adeo exiguam summam efficiet, ut haec attentionem legislationis non mereatur.

Principium autem hoc in legem publicam referendum esse Deputatio haec eo magis existimavit, quod in Hungaria facultas rebus suis libere utendi fundamentalem Nobilium Regni praerogativam constituat.