CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1302832 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1302832.

Nodus 1302832 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Cum et hoc et quae postea subjicientur principia cum vigentis vectigalis systemate non cohaereant, et in perfecto inter Hungariam et Germanicas Provincias reciproco fundentur, antequam peculiaria singuli, quae deputatio haec propositura est, principii motiva adferat, in genere rationem sibi reddendam esse existimavit, primum, cur a subsistente vectigalis systemate recesserit, dein cur ideam perfecti reciproci adoptavit.

In regnis, quae longinquas colonias fundarunt, necessitas ipsa eas leges expressit: 1-mo. Ut coloniae producta sua nullas aliorsum quam in regnum, quod illas fundavit, distrahere possint. – 2-do. Ut praeter opificia primae necessitatis nullas fabricas erigere audeant. – 3-io. Ut omnes, quibus opus habent, merces tantum a regno fundatore emere teneantur. Leges hae eum suapte effectum producunt, ut ipsum oeconomiae commercium, tam cum exoticis articulis, quam et cum coloniarum productis, penes regnum quod eas fundavit permaneat, id est, quod si fundator regnum tales, quas colonistae optant, merces non habeat, ejus mercatores has ab exotico procurent et illas colonis cariori vendant; si vero vicissim hi plura, quam fundator regnum egeat, producta adferant, tunc iterum hujus mercatores haec vili pretio coemant et deinde in alias provincias cariori divendant. Partiales licet admodum hae leges in systemate coloniarum quodam modo excusari possunt; fundator enim regnum in primam coloniarum deductionem , dein impopulationem et cultivationem ingentes sumtus profundere debuit, et cum hae longinque distent, earum defensio majoribus adhuc expensis venit; has autem resarciendi nullus alius quam indirectus hic modus superest. Et tamen an durum hoc systema vel quoad colonias , postquam tantisper convaluerunt, retineri expediat? exemplum coloniarum Anglicanarum dubium effecit. Cum Hungaria propriam habeat legislationem, principia haec relate ad eam per leges stabiliri non potuerunt. Verum remota per aliquod tempus ab influxu conficiendi Hungarici vectigalis legislatione, ipsa ferme haec principia partim Germanici, partim etiam Hungarici vectigalis via indirecte inducta sunt: nimirum, nulla lex fabricas in Hungaria prohibet: per elevata tamen necessariorum ad eas (si, quod saepe evenit, ab exotico, aut e Haereditariis Provinciis peti debeant) materialium inductionis portoria impeditamque artefactorum Hungaricorum in Germanicis Provinciis invectionem, ne fabricae in Hungaria exsurgere possint, effectum est, uti id in Elaborato Status Actualis §-pho 54. et 55. ostendimus. Nulla etiam lege Hungari ad procuranda sibi unice e Germanicis Provinciis artefacta adstringuntur. Verum per prohibitam exoticorum artefactorum inductionem, etiamsi haec Hungaria ab exotico longe leviori habere, aut vero illa in vicem productorum suorum accipere posset, idem scopus obtentus fuit, uti in Elaborato Status Actualis §-pho 59. apparuit; denique nulla lex Hungaris imponit, quod producta sua tantum ad Germanicas Provincias distrahere debeant; sed per prohibitam talium materialium, quibus Germanicae Provinciae egent, ad extra evectionem idem magna sui parte procuratum est, ut id in eodem Elaborato quoad tabacam §-pho 32. quoad lanam vero, gallas quercinas , cineres clavellatos , pelles leporinas , cutes vitulinas , caprinas , et ovinas §-pho 59. ostensum est. Cum tamen principia haec generaliter ad omnes, uti quoad colonias usu venit, articulos extendi non potuerint, neque oeconomiae commercium in Germanicas Provincias poterant adhuc derivare. Verum scopo huic alia iterum via in vectigali prospectum fuit; nimirum invectum et pro Germanicis tantum quaestoribus reservatum naturalisationis beneficium, eum, ut in provocato Elaborato §-pho 55. 57. et 59. ostendimus, produxit effectum, quod maxima pars commercii oeconomiae cum exoticis productis ad Germanos quaestores sit derivata. Ipsum cum bobus, praecipuo producto Hungarico, oeconomiae commercium, propter grave, quod iis defixum est, transitus portorium ad Germanos quaestores recidisse ex ejusdem Elaborati §-pho 58. perinde apparuit, ut adeo modernum vectigalis systema a coloniarum systemate in eo tantum discrepare appareat, quod onerosae colonistis leges ad omnes indiscriminatim, onerosa autem Hungariae moderni vectigalis principia tantum ad potiores mercium articulos referantur. Onerosum hoc Hungariae vectigal eo potissimum specioso fundamento ab adverso sustinetur, quod Hungaria cum Germanicis Provinciis unum Monarchiae corpus efficiat; hoc autem florere non possit, nisi aequabile inter haec duo ejus membra commercii aequilibrium constituatur; aequilibrium vero hoc, quod secus stabiliri non possit, nisi in omnibus, in quibus commerciale Hungariae interesse cum Provinciis Germanicis in collisionem venit, casibus vectigal in harum favorem dirigatur, idque duabus de causis; primum quod Hungaria adeo fertilis sit, ut non obstante fabricarum defectu et oneroso sibi moderno vectigali, notabile tamen activum commercium quotannis habeat, uti id tricesimales tabellae remonstrant; adeoque quodsi favorabile insuper vectigal obtineret, maximam circulantis pecuniae partem ad se adtraheret, sicque Germanicas Provincias exhauriret; deinde quia Germanicae Provinciae longe majora atque Hungaria onera sustinent, adeoque justum videatur, ut pro his fundus per favores vectigalis iisdem conservatur. Proinde cum ad perferendam in Hungaria legem principis assensu opus sit, sustinetur ab adverso, quod hujus non intersit, ut talibus legibus, quae favorabilia pro vectigali Hungarico principia continerent, assentiatur.

Ac id quidem quod in casu illo, ubi Monarchia e duobus distinctis, et ab invicem independentibus membris constat, vectigal ad justum inter haec duo membra commercii aequilibrium conservandum dirigi debeat, nemo inficiari potest. Verum id vicissim ipsa aequilibrii significatio ostendit quod illud non in totali commercii subordinatione , sed in reciprocis quoad certos uni aut alteri membro magis proficuos articulos vectigalis favoribus consistere debeat; aequilibrium enim, et totalis commercii subordinatio sibi ad invicem repugnant; ubi illud viget, hoc locum habere non potest, et vicissim. Ut itaque modernum vectigalis systema (quod ad commercium Hungaricum Germanicis Provinciis ex integro subordinandum dirigi, in Elaborato Status actualis a §-pho 54. usque 60. abunde ostendimus) sustineri possit, doceri deberet: 1-mo. Quod bonum totius in complexu sumtae Monarchiae non aequilibrium , sed totalem commercii Hungarici subordinationem exposcat. – 2-do. Quod id salva Regni constitutione fieri possit.

Ad primum edocendum adfertur a) fertilitas Hungariae, et activus ejusdem commercii status. b) Majora, quae Germanicae Provinciae sustinent, onera.

Ad a) ostendimus nos ipsi in Elaborato Status Actualis §-pho 88. quod Hungaria activam duorum circiter millionum commercii bilancem habeat; verum ostendimus una ibidem a §-pho 44. usque 52. et a §-pho 81. usque 86. quod Hungaricae in naturae productis , Germanicae vero activae rubricae in artefactis consistant; jam vero neminem latet quod superfluitatem productorum naturae crescens in dies populatio diminuat; artefacta autem provehat potius. Si proinde de nimio alterutrius horum objectorum incremento metus subversari potest, justior est ille, ne multiplicata sensim, favore moderni vectigalis, Germanica artefacta actuale Hungaricum activum cum detrimento ipsarum Germanicarum Provinciarum diminuant, quam ut stabilito favorabili pro Hungaria vectigali activum ejus plus nimio increscat. Ostendimus enim jam eodem §-pho quod quo minus futurum est Hungaricum commercii activum , eo minus per politicos, quos ibi indicavimus, canales in Germanicas Provincias refluxurum sit.

Sed concedamus quod stabilito favorabili pro Hungaria vectigali, bilanx ejus commercii notabiliter increscat: propterea tamen Germanicae Provinciae haud exhaurientur. Constat enim quod cursum circulantis pecuniae non solum commercium regat, sed quod ille plures alios canales habeat, per quos non tantum profluens e commercio beneficium absorberi, sed longe major adhuc pecuniae vis effluere potest. Quinam hi relate ad Hungariam canales sint, in toties provocato Elaborato § 88. in specifico ostendimus; ostendimus etiam quod levissimo calculo politico canales hi totum activum commercii absorbeant; ostendimus denique quod omnes hae pecuniae non in exteras sed iterum in Germanicas Provincias refluant. Apparet itaque quod metus exhauriendarum, si favorabilius pro Hungaria vectigal constituatur, Germanicarum Provinciarum nihil realitatis habeat; quod aequum non sit, ut sub hoc praetextu Hungaricum commercium Germanicis Provinciis instar coloniarum ex integro subordinetur; denique quod ratio haec obstare non posset, quominus justissimus Princeps mox proponendis favorabilioribus tantisper vectigalis principiis benignum suum assensum praebeat.

Ad b) cum in Hungaria distinctum a Germanicis Provinciis publicorum onerum systema vigeat, haec ad invicem comparare et quae Monarchiae utiliora sint? disquirere invidiosum videtur. Quin tamen spinosam hanc discussionem ingrediamur, quaestio illa: an Hungaria vel vero Germanicae Provinciae graviora publica onera supportent? vel a posteriori facile decidi potest; constat enim e theoria impositionum publicarum quod ad quaestionem hanc decidendam non sufficiat physicam tantum respectivarum impositionum quantitatem comparare, sed quod insuper harum ad internas respectivorum incolarum vires proportio in considerationem venire debeat. Ut horum vires universim eruantur, non est opus specifica singuli individui facultatum conscriptione; sufficit ut id eruatur, an in Germanicis Provinciis, vel vero in Hungaria major sit circulantis pecuniae massa , circulationisque celeritas ? Ad id autem determinandum nullum datur tutius politicum thermometrum, quam melior aut deterior respectivorum incolarum subsistentia. Cum enim impositiones publicae praeferenter, et durioribus etiam mediis, exigi soleant, si post has depuratas Germanicarum Provinciarum incolis tantum superest ut cum mediocri industria plura vitae commoda sibi possint procurare, Hungariae vero incolis vix tantum remanet ut cum eadem mediocri industria necessaria vitae subsidia comparare possint, jam tuto statuere licet quod in Germanicis Provinciis major sit quam in Hungaria et circulantis pecuniae quantitas et circulationis celeritas ; contendamus jam illarum pagos, municipia, villas, et civitates cum Hungaricis; conferamus singulam hominum conditionem, et videbimus quod omnia illa in Germanicis Provinciis magis floreant, quam in Hungaria; omnes vero incolae, rustici ipsi, qui tamen graviori prae Hungarico urbario subjacent, commodius habitent, nitidius vestiantur, melioribus vescantur alimentis.

Neque opponere juvat quod omnia haec non major circulantis pecuniae massa , circulationisque celeritas , sed industria illorum incolarum producat. Industria enim (si non de particularibus aliquot individuis, sed de integro populo sermo sit) adeo relativa est ad massam circulantis pecuniae circulationisque celeritatem, ut hae se mutuo producant, et sicut sine hac nulla industria existere potest: ita haec vicissim illam adaugeat; et ideo dum unum populum alio industriosiorem dicimus, per id ipsum jam exprimimus quod apud illum major sit circulantis pecuniae quantitas et celeritas circulationis.

Apparet itaque vel a posteriori quod Germanicae licet majores impositiones magis tamen admensae sint circulanti in illis pecuniae massae et circulationis celeritati, idest viribus incolarum, quam Hungaricae, adeoque quod Hungaria majora a proportione publica onera ferat; apparet quod nec onera Germanicarum Provinciarum tanta sint, ut totalem commercii Hungarici Germanicis Provinciis subordinationem commune totius Monarchiae bonum exposcat; apparet denique quod nec haec ratio obstare queat, quo minus justus Princeps mox proponendis principiis benigne assentiatur.

Cum per praemissa ostensum sit quod nec fertilitas Hungariae, nec activa ejus commercii bilanx, nec onera Germanicarum Provinciarum Hungaricum Germanico commercio subordinari exposcat, restat ut paucis edoceatur quod id salva Regni Constitutione nec fieri possit.

Hungaria qua Regnum liberum eidem, qui Germanicis Provinciis imperat, Principi sponte, sed ita se subjecit, ut nullam ab ipsis Germanicis Provinciis, id est ab eorum dicasteriis aut tribunalibus, dependentiam unquam agnoverit. Cum Augustus Josephus II. in sequelam praeconceptae a se uniformitatis systematis influxum in res Hungaricas iisdem tantisper laxasset, status Regni Hungariae in primis, quae post ejus obitum celebrata sunt, comitiis independentiam Hungariae a Germanicis Provinciis diserta lege renovari postularunt, annuitque justae huic propositioni justissimus Princeps. Quomodo itaque renovata adeo recenti lege Regni independentia vel praetendi potest, ut commercium Hungaricum Germanicis Provinciis subordinetur , ut earum dicasteria activum ad regulandum Hungaricum vectigal influxum habeant, ut in ipso vectigali Hungarico talia principia stabiliantur, quae Hungaricum commercium a Germanico dependens efficiant. Si dependentia haec in commercialibus induci posset, nihil amplius obstaret, quominus illa eodem jure et in politicis et in oeconomicis , et in judicialibus inducatur. Hungaria nunquam dependentiam commercii Germanici a suo affectavit, nunquam peculiares et Germanicis Provinciis noxios vectigalis favores sollicitavit; id unum semper flagitavit, ut aequo cum illis jure in hac linea habeatur; si Hungaria Germanicarum Provinciarum a dicasteriis suis independentiam diserte semper recognovit, quo jure illarum dicasteria de vectigali adeoque de commercio Hungarico possunt arbitrari?

Atque haec sunt motiva, haec momenta, cur Deputatio haec a systemate moderni vectigalis, quod commercium Hungaricum, ut jam supra ostensum est, Germanico ex integro subordinatum reddit, non modo recesserit, sed et recedere debuerit. Superest ut ejus etiam rationem reddat, cur pro novo vectigali conficiendo ideam perfecti reciproci adoptarit?

Legislatio unius licet independentis Regni impedire non potest, ne aliud perinde independens Regnum aut Provincia principia sibi tantum favorabilia, alteri vero nociva in suo vectigali stabiliat; verum in ejusmodi casu nihil primo illi Regno reliqui est, quam ut a contrario favorabilia tantum sibi, alteri vero noxia principia in proprio vectigali reciproce adoptet; ita exempli causa non potest impedire Hungarica legislatio, ne producta Hungariae impositionibus provincialibus, artefacta vero dimidio exotico consumtionali portorio per vectigal Germanicum graventur, dum haec in Germanicas Provincias invehuntur. Id autem reciproce constituere omnino potest, ut Germanica producta et artefacta iisdem oneribus subjaceant, dum Hungariae inferuntur. Verum si reciproca ejusmodi onera stabiliantur, evenit plerumque ut ejusmodi reciprocum nec uni, nec alteri parti proficuum evadat, et tunc res ad tractatum devenire, per hunc vero justum demum inter utramque partem aequilibrium ita constitui solet, ut una pars alteri in iis potissimum articulis, in quibus id minimo sui detrimento fieri solet, certos favores in vectigali concedat, atque ita respectiva vectigalia ad mutuam utriusque partis utilitatem dirigantur, uti id in Elaborato Status Actualis § 12. explicuimus.

Tractatum ejusmodi quoad nonnulla Germanici vectigalis Hungariae minus favorabilia puncta cum Statibus Germanicarum Provinciarum, qui tum adhuc formali Comitiorum jure gaudebant, suscipiendum, jam Carolus VI. 1715. Articulo 75. et Maria Theresia anno 1741. Articulo 27. polliciti fuerant; res tamen haec effectum nunquam sortita fuit. Nunc postquam in systemate legislationis Germanicarum Provinciarum commutatio facta est, tractatus ejusmodi haud secus suscipi posset, quam si sua Majestas pro parte Germanicarum Provinciarum, Status autem Regni pro parte Hungariae certa individua denominare, quae sumto pro basi tractatus eo: quod nec Hungaricum commercium Germanico, nec vicissim, dependens effici possit, pure reciprocam duorum horum membrorum utilitatem spectarent, excussisque summa aequanimitate omnibus vectigalis principiis, ita coalescerent, ut favores, quos Germanicae Provinciae in vectigali Hungarico obtinerent, per eos, qui Hungariae in Germanico vectigali vicissim obtingerent, se mutuo compensent; tractatus autem ejusmodi in proximis Hungariae Comitiis relatus in legem referatur, pro basi respectivorum vectigalium tamdiu deserviturus, donec mutandae forsan commercii circumstantiae novum iterum tractatum deposcant.

Verum via tractatus distincta est a via legislationis , Deputationi huic leges tantum proponendi provincia delata est; quare haec operationem suam in abstracto eo dirigere debuit, ut commercio Hungarico per stabilienda vectigalis principia consulatur. In casum autem aut non suscipiendi, aut non conficiendi tractatus, oppressum per onerosum vectigal Hungaricum commercium haud secus relevari potest, quam si ea quidem, quae in ipsum vectigal Hungaricum irrepserunt, noxia principia sufferantur; eorum vero, quae in Germanico vectigali in praejudicium commercii Hungarici constituta sunt, reciprocum in Hungarico vectigali stabiliatur.

Forte ipsa haec reciproci idea, si effectus ejus ab utrinque intimius expensi fuerint, ansam suscipiendo tractatui praebebit. Et ideo Deputatio haec, postquam omnia, quae Hungarico commercio proficua fore existimavit, principia proposuerit, demissam super eo etiam opinionem depromet: qualiter recedendo a rigoroso hoc reciproco utilitas utriusque partis conciliari, sublataque, quae nunc viget, totali commercii Hungarici ad Germanicum subordinatione justum demum, et utrique parti proficuum aequilibrium stabiliri possit? Haec universim de ipso vectigalis systemate; superest, ut peculiaris de singulo proposito principio ratio reddatur.

Itaque in ordine ad praesentem §-phum ostendimus in Elaborato status actualis §-pho 54. quod jam sub Augusta Maria Theresia aliquae exoticae merces extra quaestum positae, idest inductio earum vetita fuerit; quod postea a principio prohibitionis recessum, sed merces, quarum inductio impediri intendebatur, portorio 30 pro 100 gravatae exstiterint. Apparuit etiam e §§-phis 59. et 63. ejusdem Elaborati, quod sub Augusto Josepho II. non tantum quamplurimae, quarum surrogatum Germanicae Provinciae dare poterant, exoticae merces extra quaestum positae, sed praeter has notabilis insuper aliorum exoticorum articulorum numerus portorio 30. 40. 50. 60. pro 100. gravatus, idest indirecte prohibitus fuerit.

Si prohibitiones hae in abstracto spectentur, an illae vel Germanicis Provinciis proficuae sint? disquirere non est hujus loci. Si tamen relative ad Hungariam considerentur, quod illae Germanicis Provinciis utiles, Hungariae vero noxiae fuerint, facile apparebit; prohibitiones enim hae id effecerunt, ut Hungari deteriora artefacta Germanica, si non altiori, eodem certe, quo longe perfectiora extranea habere possent, pretio persolvere cogantur. Deinde exteri post prohibitiones has tanto ferme minus de Hungaricis productis evehunt, quantum antea de mercibus suis invehebant. Itaque sicut naturalis qui inter Hungariam et Germanicas Provincias tamquam unius ejusdemque Monarchiae membra intercedit nexus omnino deposcit, ut legislatio Hungarica prohibitionem hanc canoniset quoad eas mercium species, quas citra sui detrimentum e Germanicis Provinciis habere potest: ita naturale veri proprii emolumenti studium exigit, ut prohibitionem hanc sufferat quoad illos articulos qui majori seu sumtuum, seu transportus compendio ab exotico haberi, aut quorum inductio productorum Hungaricorum evectionem promovere potest; prout vicissim legislatio Hungarica impedire non potest, ne talium productorum, quae Germanicae Provinciae ab exotico leviori, quam ex Hungaria, habere possunt, prohibitio (si quae tamen intercessit) in Germanico vectigali reseretur.

Caeterum nocivas illas commercio Hungarico prohibitiones legislatio Hungarica eo potiori jure abrogare potest, quod hae citra ullum non modo suum, sed Hungaricorum etiam dicasteriorum influxum emanarint, quodve contra jam praeexstantem Regni legem intercesserint. Dum enim Articulo 116. 1723. statuitur, ut Consilium prospiciat quo naturalia quoque in sortem mercium inducendarum a quaestoribus acceptentur, nihil utique aliud per id intelligi potest, quam ut merces tales, quae productorum Hungaricorum exportationem promovere possunt, non tantum non prohibeantur, sed potius inductio eorum per constituenda ipsis modica portoria facilitetur. Et hoc sensu acceptam hanc legem ipsa Augusta Maria Theresia pro principio confecti 1754. vectigalis adoptavit, prout id ex hujus praeambulo apparet.