CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1302772 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1302772.

Nodus 1302772 in documento skrl-1.xml


Motiva.

In monarchia quae tota ex unico corpore consistit portorium tricesimale tres tantum species habet; nempe consumtionale , essituale , et transituale . Cum Monarchia Austriaca e duobus ad invicem independentibus membris, nimirum Hungaria et Germanicis Provinciis conflata, haec vero per lineam tricesimalem interclusa sint, singula haec portorii species iterum in haereditarium et exoticum dividi, sicque vectigal sex portorii classes determinare debet.

Jam vero sicut complures sunt merces respectu quarum quotta portorii in singula earum specie juxta mox subjungenda principia variari debet, ita major adhuc est talium articulorum numerus, qui ad nullum e praemissis principiis revocari, adeoque quibus eadem portorii quotta applicari potest. Et haec generalis portorii quoad singulam speciem determinatio clavis vectigalis appellari, reliquae vero ejus variationes pro exceptionibus considerari solent. Quoad exceptiones ejusmodi in subsequentibus §§-is principia proponentur. Quoad generalem portorii pro indifferentibus articulis in singula ejus specie quottam, nihil obstat, quo minus eadem summa assumatur, quae in Germanico vectigali defixa fuerit.

Ut autem clavis haec in praeambulo vectigalis exprimatur, ipsa promovendi commercii ratio exposcit. Nam et mercatores speculationes suas longe tutius dirigere possunt, si quottam procentualem, quam a singula mercium specie titulo portorii dependere debebunt, in antecessum calculare queant, et dirigens dicasterium facilius ab ipsis poterit informari, si quam quoad portorium alicujus articuli mutationem fieri expediat, et ipsa denique legislationis commembra minori compendio inspicere poterunt, an elaborandum novum vectigal stabiliendis principiis reipsa accomodatum sit.