CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 130274 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/130274.

Nodus 130274 in documento kunic-r-epigr.xml


388. [385.] Vates, quae de suis carminibus eventura, praedicit. Non defuturos suis carminibus lectores, praedicit. Krša Saeclum triste iret quum vatibus, haec ego scripsi, Atque, ut sunt, luci credere non timui. Quae niger averso livor male spernet ocello, Vivere sed pergent non minus illa tamen; Atque aliquem invenient, qui se legat ac probet aequus, Audax et media laudet in invidia.