CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1302599 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1302599.

Nodus 1302599 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Necessitatem novi vectigalis satis evincunt ea, quae in Elaborato status actualis de hoc objecto universim, ac praesertim §-pho 65. dicta sunt.

Quod autem principia vectigalis per legislationem, id est in Diaeta, defigi debeant, constans et veteris et novae legislationis usus satis ostendit; semper enim in diaetis determinabatur, et qui, et a quibus mercibus tricesimam solvere debeant; imo ipsa portorii quotta in diaetis definiebatur, quae utique partim ad principia, partim ad substantiam elaborandi vectigalis pertinent.

Relate ad 1-um nempe: qui tricesimam solvere debeant? Ostensum jam est in Elaborato status actualis §§-is 52. et 88. quod ante Sigismundum legislatio domesticos mercatores a dependenda tricesima exemerit; quod illi sub hoc rege eidem denuo subjecti, et a portorio hoc distinctus fundus conflatus fuerit; denique quod sub ipso adhuc hoc rege illi ad priorem immunitatem iterum repositi exstiterint 1405. Articulo 17. Jam sub Augustae Domus Austriacae imperio recentior legislatio ipsas civitates, imo colonos plane archi-episcopi Strigoniensis, a tricesima exemerat 1557. Articulo 16. quod tamen postea, nempe 1647. Articulo 38. mutatum fuit.

Relate ad 2-um seu a quibus mercibus tricesima dependi debeat; jam in veteri legislatione 1492. Articulo 27. minutae merces, quae valorem unius floreni non aequant, a portorio tricesimali eximebantur, id quod recentior etiam legislatio confirmavit, 1553. Art. 18. defixumque hoc per legem principium in elaboratione recentiorum vectigalium adeo religiose observabatur, ut adhuc vectigalis 1784. praeambulo insertum fuerit: ne nobiles seu ab eductis extra Regnum pro propria tantum necessitate allodialibus, seu etiam ab inductis pro proprio usu extraneis mercibus tricesimam dependant 1542. Noviz. Decret. Articulo 46. 1548. Articulo 55. 1557. Articulo 16. et 1723. Articulo 14. constituebatur; - e converso ut ab omnibus, quae pro quaestu extra Regnum educunt, tricesimali portorio subjaceant 1559. Articulo 44. 1559. Articulo 34. et 1563. Articulo 49. legislatio definivit, adeoque id etiam a quibus mercibus tricesima desumi possit diaetaliter definiebatur.

Relate ad 3-um seu ad defigendam portorii quottam; donec uniforme et inductionis , et eductionis , et transitus quoad omnes indiscriminatim merces portorium viguit, quod ipsa portorii quotta primum in 3. florenis 30 xris, postea in 5 pro 100 defixa fuerit, jam in Elaborato status actualis § 52. et 88. ostendimus; postquam et inter tres illos portorii titulos et inter ipsas merces discrimen fieri coepit, legislatio ad specificum emetiendi pro singula merce portorii laborem se demittere jam non potuit, sed debuit regulativa tantum principia stabilire, specificam vero portorii excisionem concernenti magistratui concredere.

Legislatio Hungarica jam anno 1723. tria ejusmodi regulativa principia stabilivit; primum Articulo 14. ne nobiles seu ab inductis, seu ab eductis pro proprio usu mercibus tricesimam dependant; deinde Articulo 116. ut inutiles et damnosae merces arceantur , id est graviori portorio onerentur; et ut naturalia in sortem mercium inducendarum acceptentur ; id est, ut talium Articulorum exoticorum inductio facilitetur, pro quibus exteri mercatores producta Regni vicissim libenter accipiunt. Quod enim leges hae regulativa vectigalis principia contineant, id ipsa Augusta Maria Theresia in praeambulo editi 1754. vectigalis §-pho agnitum jam , ultro benigne agnovit.

Apparet itaque quod Hungarica etiam legislatio, ut primum ab uniformi illo quinque procentuali portorio recedendum esse decrevit, illico regulativa novi vectigalis, quae pro temporis illius ratione sufficere existimabat, principia defixerit; subsequis vero comitiis specificum emetiendi juxta principia haec pro singula merce portorii laborem, Consilio Locumtenentiali per Articulum 2. ita detulerit, ut illud Elaboratum suum benignae Suae Majestatis Sacratissimae ratificationi immediate substernere possit.

Verum subsecuti temporis experientia palam fecit sola illa principia ad rite regulandum, juxta usum moderni temporis, vectigal non sufficere; quid autem impediverit quo minus subsequae legislationes defectum hunc suppleverint, in Elaborato status actualis a §-pho 54. usque 65. diserte ostensum est. Itaque cum nunc benignitate Principis suus legislationi cursus reseratus sit, ne fluctuans continuo vectigal commercium Hungaricum ultro affligat, interest ut regulativa et inportationis , et eductionis , et transitus principia per legem defigantur; activitate haec ad specificas merces applicandi, laboremque suum benignae ratificationi immediate substernendi concernentibus dicasteriis porro etiam relicta.