CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1301934 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1301934.

Nodus 1301934 in documento skrl-1.xml


Motivum.

Ostendimus in Elaborato status actualis §-pho 41. quod fixum inter fabricas et manufacturas discrimen vix statui possit: itaque nomine manufacturae simul etiam fabricas comprehendimus.

Jam vero si inventor secretum suum, quod secus haud facile observari potest, pandere nolit, nullo alio favore eget, quia manipulationem hanc alioquin nemo alter imitari, et eidem lucrum praeripere poterit.

E converso non interest ut ad revelandum secretum suum directe stringatur, quia secus ille arcanum sum in aliam provinciam transportabit; debet itaque illi liberum secreti sui exercitium relinqui, praesertim cum homines ejusmodi alioquin secreta sua seu ad haeredes transmittere, seu amico alicui, qui illud post fata eorum continuat, communicare soleant.