CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1301690 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1301690.

Nodus 1301690 in documento skrl-1.xml


Motivum.

Tabaca non est articulus primae necessitatis, uti frumentum, adeoque ratio conservandarum Germanicarum Provinciarum in eo non subversatur; ut Hungari a percipiendo pro producto hoc tali, quale ab exteris habere possunt, pretio tantum ideo impediantur, ut Abaldo, et per illud Germanicae Provinciae tabacam leviori habere possint, Abaldo etiam, si ita ut proponitur regulatum fuerit, multa tamen semper prae privatis quaestoribus, qui illud ad extra evehunt, beneficia retinebit. Primum paratam vim pecuniae, quae cum aliis in rebus, tum praecipue in commercio praecipuum nervum constituit: deinde promptitudinem transportus, quam sibi per continuam singulis annis producti hujus promotionem propriam reddidit; porro certos jam et stabiles venditores, quos sibi per id ipsum, quod illud quot annis coemat, paravit; denique nullis casibus obnoxiam distractionem, cum haec in domestica consumtione fundetur; quae omnia relate ad privatos, qui tabacam ad exteros deportant, quaestores, aliter se habent. Itaque justitia ipsa exigit, ut commercium cum producto hoc liberum semper conservetur, et Abaldo Viennense, ne in formale monopolium degeneret, per subsistentem continuo concurrentiam in justis limitibus contineatur.