CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1301580 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1301580.

Nodus 1301580 in documento skrl-1.xml


Motivum.

Abaldo Viennense, mox atque Pestini depositorium erexit, eam invexit manipulationem ut constituti ad illud officiales sui in omnibus occurrentiis tantum ad se recurrere debuerint; illud deinde postulata eorum medio Cancellariae Bohemicae promovebat, haec negotia ejusmodi apud Cancellariam Hungaricam procurare solebat, hac via disponebatur apud Consilium Locumtenentiale, quod tum primum negotium ad primam Instantiam remittebat, sicque per graduales hos canales res iterum usque ad Suam Majestatem redire debebat: quandoque ipsum Abaldo Consilium Locumtenentiale in forma correspondentiae interpellabat; utraque haec manipulatio et derogat locali jurisdictioni, et in se vitiosa est: derogat locali jurisdictioni, quia procurat influxum extraneo dicasterio in negotia Hungarica, quod in Regno independente, uti Hungaria est, sustineri non potest; deinde hac ratione residentes in Hungaria Abaldi Officiales contra communem non modo Hungariae, sed omnium aliorum etiam Regnorum legem a jurisdictione ordinariorum localium magistratuum eximuntur. Vitiosa autem ideo est, quia hac ratione omne ejusmodi negotium duplicem circulum peragere debet. Interest itaque ut res ad naturalem suum cursum reducatur, nempe ut officiales Abaldi negotia sua primis instantiis proponant: ab his res ad Consilium, inde vero, si opus est, ad Suam Majestatem reducatur, sicque per unicam solum graduationem absolvatur.