CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1301429 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1301429.

Nodus 1301429 in documento skrl-1.xml


Motivum.

Ostensum est in Elaborato status actualis § 44. quanta vis pecuniae pro tela aliisque lineis fabricatis quotannis e Regno evehatur; interest proinde, ut lini et canabum culturam legislatio promoveat, praesertim cum articuli hi adeo facilem insuper per littorale habeant distractionem: id autem ut illa praestet, duos ferme tantum hos modos habet. – Caeterum etiamsi libera articulorum horum in Regnum inductio admittatur, sumtuosa tamen cultoribus eveniet exotici seminis comparatio, neque unquam cultura haec, ut in Elaborato status actualis §-pho 30. ostensum est, solidas radices figet, donec semina haec naturalisentur, adeoque, qui primus modum id efficiendi deteget, tantam Regno procurabit utilitatem, ut insigne omnino praemium mereatur. Neque enim id pro impossibili haberi debet, cum sint aliquae Regni partes, quae ad Moscoviticum, aliae quae ad Italicum clima prope accedunt. Quodsi modum ejusmodi honorata aliqua persona invenerit, praemium ejusmodi non in pecunia, sed in proportionata honoris accessione consistere potest.