CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1301137 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1301137.

Nodus 1301137 in documento skrl-1.xml


Motivum.

Cum complura jam in Regno loca sint, ubi aucta populatio foenilium possessoria adeo restrinxit, ut quaestiones hae frequenter emergere, et ob defectum legis scandalosas saepe turbas producere soleant, necessaria Deputationi videbatur haec provisio, si in indivisa per complures possessores ejusmodi foenilium plaga unus tantum cordum educare, idque per simplicem foenilis sui prohibitionem efficere velit, id ipsa rei natura non admittit; ne enim in foenili hoc damna fortuito etiam casu inferantur, omnes vicini continuos ad foenile hoc vigiles tenere deberent, ad quod nullo jure stringi possunt. E converso, si talis proprietarius foenile suum adversus fortuita damna debite muniat, ipsum jus proprietatis , id est arbitrium omnem possibilem e fundo suo utilitatem capiendi, exigit ut in eo per alios impune turbari non possit. Praescriptio hoc in casu obverti non potest, quia haec sine exclusivo possessorio locum non habet. In hoc autem casu vicini nunquam habuerunt exclusivum in tali, quod nunc cingitur, foenili pascui usum, sed illud reciproce exercebatur. Id quod natura sua eam tacitam involvere videtur conditionem, ut quamprimum uni proprietario juri pascui in vicinorum foenilibus renunciare visum fuerit, hi pariter a pascuo in hujus foenili, si illud debite muniverit, debeant abstinere; et ideo justum non foret, ut unus compossessor et foenile suum aliorum pascuo subtrahere, et tamen jus animalia sua in eorum foenilibus pascendi retinere possit.