CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1301027 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1301027.

Nodus 1301027 in documento skrl-1.xml


Motivum.

Ut scopus perficiendae oeconomiae publicae obtineri possit, summa rei in eo vertitur, ut plebs ad colenda nova etiam producta, modernorum vero meliorem culturam sensim disponantur; id nulla alia via facilius perfici posse, quam si per pastores ipsos in eo manuducantur, pauci illi, qui notitiam practicae oeconomiae hactenus privata industria sibi compararunt, pastores facto ipso jam comprobarunt. Ut plures notabile hoc servitium Patriae suae praestare, sicque officium etiam boni civis explere possint, e re videtur, ut studium oeconomiae practicae ad classem ordinariorum studii cleri junioris objectorum reponatur. Notum quidem est, quod non omnes desideratum in hoc studio profectum facient, quia non omnes naturalem ad objectum hoc animi inclinationem habebunt, verum id in aliis etiam studiis usu venit, si dispositio illa efficaciter observata fuerit, ut obtenta de insigni in hoc studio profectu naturalique ad objectum hoc propensione testimonia, pro merito, ad obtinendas meliores parochias deserviant; erit hoc satis incitamenti, ut Patria complures utiles ejusmodi pastores intra non multum tempus numeret.

Caeterum nec studium hoc, nec practicum ejusdem exercitium statui ecclesiastico adversatur; imo spectatis genuinis Christianismi principiis eidem admodum homogeneum videtur.