CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1300947 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1300947.

Nodus 1300947 in documento skrl-1.xml


Motivum.

Privilegia exclusiva tunc tantum sine detrimento publici concedi possunt, quando inventor ipse cum tali articulo totum publicum providere potest; in hoc enim casu inventori de promerita sane per inventionem suam utilitate tantum decederet, quantum alii de eodem articulo producerent. De naturae productis sola inventoris familia tantum producere non potest, quantum usus publici requirit, nihil itaque decedit inventori, si idem productum per alios colatur. Et ideo quoad naturae producta remuneratio inventoris in pecunia, non vero in privilegio exclusivo , constituenda videtur; aliud est de artefactis , de quibus Deputatio suo loco tractabit.