CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1300880 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1300880.

Nodus 1300880 in documento skrl-1.xml


Motivum.

De neutro horum casuum adhuc lex providit. Quoad Exteros Imperans defectum hunc supplevit, solebatque et decennalem immunitatem et quandoque gratuitum necessarii terreni usum, liberamque habitationem in Cameralibus aut aliis fundis publicis, utilibus ejusmodi Hospitibus largiri. Cum Nativo aliquo necdum casus evenit; verum crescente industria eveniet certe, et ideo Deputatio ad utrumque sibi reflectendum esse existimavit. Credebat autem hoc in genere jam aliquod inter exteros et nativos discrimen constituendum esse. Exter enim et expensas et molestias primae instructionis subire debet, quibus nativus non est obnoxius. Vigent etiam in Hungaria aliquae onerum publicorum species, veluti portiones, et laboratores publici, quibus exteri non insueverunt, et quae eos a sui illocatione facile deterrere possent. Domesticus omnia haec onera jam alioquin sustinebat, et si ab obventura a tali objecto contributione relevetur, ac insuper pecuniariam recipiat remunerationem, satis favoris obtenturus esse videtur. Caeterum pecuniariam remunerationem Deputatio sub spe constituendi fundi publici, unde ea praestari possit, proponit, proponetque alias etiam, ubi identitas rationis idem exposcet. Ut autem recte decennalem immunitatem Deputatio proponat, illud eam permovit, quod terminus hic jam usu roboratus, atque adeo in exteris etiam Provinciis notus sit. Si diminuatur, posset id ipsum aliqua ejusmodi utilia individua a proposito se illocandi revocare: ut autem augeatur, nulla ratio adesse videtur.