CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1300825 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1300825.

Nodus 1300825 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Haec quoque lex prima fronte superflua videri posset, nisi experientia praeteriti temporis aliud remonstraret: ostensum est in Elaborato status actualis §§-is 33. et 36. quanta aduersae tantopere per Augustam Mariam Theresiam serici et apum culturae impedimenta posita fuerint; e communicatis autem sibi actis comperit Deputatio unam Jurisdictionem consilio aperte declarasse, quod ideo a cultura serici manum retrahat, quia ad illam nulla lege obligatur. Si haec omnia in condignam reflexionem assumantur, facile apparebit quod legislatio, si promotionem oeconomiae publicae efficaciter intendit, disertam quoad modum eam procurandi Jurisdictionibus imponere debeat obligationem.

Quod autem hic sit opportunissimus propagandae alicujus culturae modus, et ratio et experientia testatum reddunt. Omnis enim ejusmodi cultura in mechanismo consistit. Hic nonnisi rem oculis spectando et operationem practice tentando debite condisci potest; et ideo omnes hactenus de cultura diversorum productorum, licet vernaculis linguis vulgati, libelli exiguum effectum produxerunt. Nec sufficit ut unum tantum aliudve individuum in Comitatu utilem ejusmodi manipulationem teneat. Quo Patria reale inde emolumentum capere possit, debet illa in vulgus propagari. Id autem non secus, quam per gradualem illam subinstructionem praestari potest.

Unicum est quod salutari huic scopo obverti solet, nimirum quod Plebs sumtibus ejusmodi aggravetur, et tamen instituta ejusmodi raro eo perducantur, ut enata exinde utilitas sumtus hos compenset; verum si quis est justus aliquid a Plebe exigendi titulus, tunc hic certe est, utpote cum omnes hi sumtus potissimum in emolumentum ejus convertantur. Si proceduram Jurisdictionum illarum, in quarum gremio instituta ejusmodi correspondentem sumtibus utilitatem non produxerunt, attentius examinemus, facile apparebit, id non ex natura instituti, sed e manipulationis defectibus, qui cum exordio singuli instituti plerumque irrepere solent promanasse, prouti id quoad objectum serici, jam provocato status actualis §-pho diserte ostendimus. Patet id vel inde quod e converso, ubi novae ejusmodi culturae debite invigilabatur, si modo clima producto ejusmodi conveniebat, eadem paratam semper attulerit utilitatem. Quod hic de serico exempli causa dicitur, id relate ad culturam plerorumque etiam aliorum productorum, utpote: Tabacae, Lanae, Herbarum tinctoriarum, aliorumque perinde locum habet. Minus optatus culturae successus plerumque a defectibus, qui in ejus modum irrepserunt, et paucis fortassis extrinsecis inpedimentis proveniunt. Haec attente observare, detegere, remediumque ipsis adferre, majorem tantisper industriam requirit. Majori compendio sinister successus ipsi producto adscribitur, ut per id ingrata haec cura evitari possit. Et ideo interesse publici omnino videtur, ut Legislatio obligationem promovendarum ejusmodi Culturarum defigat, administratio vero publica, accurato legis hujus effectui irremisse insistat.