CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1300443 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1300443.

Nodus 1300443 in documento skrl-1.xml


Motiva.

Hujus etiam intuitu, observatis praecitati Articuli cautelis, eadem nativorum quae exterorum ratio habenda esse videtur. Caeterum nec Articulus 103. 1723-tii nec ulla alia lex Patria de singularibus ejusmodi seu per extraneos seu per nativos factis inpopulationibus quidpiam disponit. Et ideo varius etiam eatenus in regno usus viget. In Dominiis Cameralibus ejusmodi neo-colonis quandoque sex etiam annorum immunitas, conniventibus Comitatibus, conceditur. Aliqui Comitatus tantum unius, alii ne hanc quidem immunitatem concedunt. Interest proinde ut hujus etiam intuitu fixa aliqua regula constituatur. Si res plane ad vivum resecetur, deberet distingui inter desertas, quas alioquin rustica manus excolit, et inter eas, quas ipse Dominus usuabat. Relate ad primas videtur immunitas a Contributione ne pro uno quidem anno concedi posse, ea de causa, quia hanc prior possessor etiam ab hac deserta praestabat, adeoque quotta haec decederet in massa Contributionis, et per alios contribuentes supportari deberet. E converso quoad desertas secundi ordinis, ducto a contrario argumento, posset neo-colono triennalis etiam a Contributione immunitas concedi, quia ab hac deserta alioquin antea nihil solvebatur, adeoque publico satis beneficii accedere videtur, si in talem neo-colonum etiam post triennium aliqua et Contributionis et reliquorum publicorum onerum pars recidat.

Verum non videtur ratio subesse, quare ille rusticus, qui possessam antea a Domino desertam inpopulat, majori favore gaudere deberet, quam ille, qui tentam antea per rusticum excolendam suscipit; et alioquin in posteriori etiam casu illam unius anni a Contributione immunitatem reliquis suis concontribuentibus satis compensat per illam reliquorum onerum publicorum partem, in qua eos elapso triennio alleviat. Quare cum haec ad apicem combinari non possint, Deputatio universim statuendum censebat ut ejusmodi neo-coloni a Contributione unius, a reliquis vero publicis oneribus triennii immunitas concedatur.

Et vero si unius anni fructus liberos habet, ab alterius anni facile contribuere potest. Ut tamen rem suam familiarem debite stabilire possit, videtur illi necessaria triennalis a reliquis oneribus publicis immunitas, ut interea et necessaria aedificia erigere, et primam instructionem sibi comparare queat. Sed neque per id reliquis contribuentibus quidquam decedit; supposito enim etiam eo, quod desertam hanc prius alter rusticus possederit, ille tamen reliqua onera publica, utpote labores publicos, tyrones, praejuncturas et portiones nonnisi a proportione domus suae praestabat.

Quod Dominales praestationes adtinet: id ex natura rei ad mutuam conventionem debet relegari; si enim domini interest desertas suas inpopulare, solet ille neocolono aedificia erigere, semen Frumenti suppeditare, aliquando animalibus etiam illum providere; non esset proinde justum ut talis Dominus totidem annos immunitatis eidem concedere debeat, quot ille, qui praeter nudum fundum neo-colono nihil suppeditavit.