CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1300388 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1300388.

Nodus 1300388 in documento skrl-1.xml


Motivum.

Articulus 103. 1723-tii de nativis colonis nihil statuit, quia in exigua, quam regnum adhuc eotum habuit, populatione casus hic vix evenire posse videbatur. Cum nunc ejusmodi casus facilius emergere possit, censebat Deputatio hujus etiam intuitu positivi aliquid constituendum esse. Adhaeserat quidem illa ad eam reflexionem, ne lex haec depopulandis sterilioribus regni partibus causam praebeat: verum difficultatem hanc tollere eidem videbantur praescriptae Articulo 35. 1791. cautelae. Sub his autem justum esse existimavit ut nativi eodem cum exteris favore perfruantur, praesertim cum non defuerint Jurisdictiones, quae inpopulationes in posterum non per exteros , sed per nativos faciendas esse suaserunt.