CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-05-07+02:00. Nodus 1300022 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1300022.

Nodus 1300022 in documento skrl-1.xml


Oratio Nicolai Skerlecz de Lomnicza ad senatum academicum habita die 11. Octobris 1776.

Depulsa a litteris scholasticarum subtilitatum barbaria, cum primum amoenior scientiis lux affulsit, ea apud praestantissimos quosque non modo philosophorum, sed ipsorum etiam politicorum pervaluit opinio, quod institutioni juventutis intendere sit munus praecipuum regalis potestatis. Eximiam hanc sententiam nostra, cujus imperio gloriamur, Augusta animo Suo ita impressit, ut primis statim suscepti gubernii temporibus, gravissimis licet bellorum saepe varia, pro rerum humanarum vicissitudine, fortuna gestorum procellis distenta, curam tamen omnem explendo huic, a quo praecipuam subjectorum sibi populorum felicitatem pendere non dubitavit, officio consecrarit. Vidit illa pro ea, qua pollet, mentis acie, institutionem juventutis haud secius corrigi posse quam si ipsum studiorum systema emendetur, id vero ut perficiatur, ipsum caput studiorum seu Universitatem Viennensem in meliorem ordinem esse redigendam.

Grande hoc tantisque per ipsam temporis illius complicationem difficultatibus obnoxium opus, cum per eorum aliquem, qui ipsi veteri et minus probata methodo instituti fuerant, perfici posse diffideret, ad eandem restaurandam talem ab exteris ditionibus virum evocavit, quem totius Reipublicae litterariae vox et consensus parem huic operi praedicabat. Hoc dum dico, quin pronunciem, video jam mentibus omnium vestrum Svitenii earum litteris nomen obversari. Et profecto debemus manibus illius viri haec justa, ut, quoties de studiorum ratione apud nos sermo instituitur, nostram honorifica adminus compellatione in eum gratitudinem contestemur. Illius laboribus eam, qua modo nitet, faciem Universitas Viennensis accepit, ille ea artium scientiarumque jecit fundamenta, ut solidior doctrina liberaliumque artium perfectio jam in plerasque etiam provincias sit propagata, illius conatibus Patria haec… sed hanc nobis fata felicitatem inviderunt. Et tamen si unquam litterae in regionibus nostris ad aliquem provectae fuerint perfectionis gradum, si nos quempiam in erudita Europa locum sumus occupaturi, id totum assiduis Svitenii laboribus, quibus benignas Augustae nostrae intentiones explere non destitit, in acceptis referemus.

Post restauratam Viennensem Universitatem Clementissima Domina nostra reliqua etiam instituenda juventutis subsidia non modo materna providentia collocavit, sed et regia, ut par erat, munificentia exornavit. Seminaria, convictus, Academiae in omnigenum juventutis usum non in metropoli modo, sed in ipsis etiam provinciis magno numero instituta, sunt totidem perennia Regalis Augustae nostrae in juventutis institutionem intensae sollicitudinis monumenta.

Sed haec communia fuere illius in omnes sibi subditas gentes studia, id enimvero peculiare est maternae Suae in gentem Hungaram propensionis argumentum, quod eandem, qua adhuc carebat, Universitate exornavit, ut adeo ad perficiendum omni ex parte restaurationis studiorum opus nil defuerit aliud quam ut eadem e latebris in lucem protraherentur et ad supremam Regiam revocarentur inspectionem.

Verum consilio huic eotum ipsa circumstantiarum cum systemate ferme gubernii complicata latio obsistebat. Nimirum injuria vetustiorum temporum munus docendi uni ordini ita addixerat, ut, suppressa per id ipsum aliorum aemulatione, ordo hic scholas et quidquid eo refertur velut privatum diuturna adeo possessione legitimatum peculium suum consideraret. Atque inde factum licet existimare, quod, cum ordo hic, citra aliquam quaesiti juris laesionem, privativa hac praerogativa exui haud potuerit, studia autem ipsa ad eam, sine qua nec floruerunt nec unquam florere poterunt, libertatem haud potuerint revocari. Verum vix ordo hic per varium causarum concursum suppressus fuit, cum Augusta firmum studia in suam asserendi libertatem animum manifestavit, dum, concredita Dioecesanis usque ad elaborationem systematis scholarum directione, deinceps Cathedras omnes in Academiis per concursum absque ullo status et conditionis discrimine dignioribus conferendas pronunciavit. Hoc veluti fundamento jacto ipsum restaurationis studiorum perarduum sane opus aggressa, illi, qua Hungariam respicit, elucubrando talem delegit virum, quem honoris causa compellare nota ipsius modestia prohibet, vos tamen ipsi suapte intelligitis. Et vero non eget ille laudis suae monumento, dum opus ipsum loquitur luculento utique serae etiam posteritatis encomio comprobandum.

Et jam ad omnigenam operis perfectionem nil aliud superfuit quam ut Augusta ad supremam studia Suam inspectionem revocaret. Id quoniam haud alia firmiter constitui potuit ratione quam si gradualis inter ipsos docentes et Suam Maiestatem Sacratissimam nexus procuretur, placuit Eidem hanc directionis studiorum catenam ita nectcre, ut me quidem universae in his Regnis rei litterariae generatim, reverendissimum vero ac clarissimum virum Josephum Taisperger huic Academiae peculiariter Regio Suo nomine praeficeret sicque vos clarissimos Professores huic, illum mihi, me vero medio Regii in Regnis his Consilii sibi subordinaret.

Vobis proinde praeprimis, clarissimi Professores, impense gratulor, quod cum amplissimum Regiae sollicitudinis ceperitis fructum, ut e corona tot eruditorum, qui studium hoc decurrerunt, vos potissimum pro sua quisque Cathedra versatissimorum in respectivis scientiis et disciplinis virorum arbitrio selecti sub auspiciis Illustrissimi Domini Comissarii Regii tamquam sub ipso altissimo Suae Maiestatis obtutu easdem non favore status aut conditionis alicujus praerogativa, sed propriis duntaxat meritis capessatis. Augusta nostra ea vobis stipendia jam in praesens addixit, ut curis rei domesticae levati tranquille et libere litteris vacare valeatis. Ut primum vero aerarium litterarium gravi quidem adhuc in praesens, sed justo sane intertentionis exsociatorum onere tantisper fuerit sublevatum, ampliora adhuc vobis stipendia reservavit.

Nec in eo adhuc liberalitas Augustae conquievit, verum insuper iis, qui industriam omnem in explendo munere Suo ad publicam impenderint satisfactionem, praeter stipendia distinctas etiam laboribus suis commensuratas remunerationes peculiaremque Suam Caesareo-Regiam gratiam spopondit ac, ut vos in omnem fortunae casum tutos praestet, iis, quos vires in docendo destituerint, congruam ad dies vitae sustentationem clementer addixit.

Agnoscitis jam procul dubio, clarissimi viri, quot nominibus Augusta Sibi vos obstrinxerit, videtis, quanta vobis incitamenta ad explendas quam exactissime vobis concrediti muneris partes proponantur. Ego tamen de ingenuo vestro in litteras ardore ita persuasus sum, ut vos ne his quidem stimulis eguisse existimem. Scio ego, quid apud ingenuos artium et scientiarum cultores generoso incoctum pectus honesto valeat, scio, quid amor litterarum, quid sitis doctrinae efficere possit, quantum aucta ipso successu proficiendi cupiditas animum intendere soleat, nec diffido vos haud alia quam colendi propagandique litteras causa operam vestram huic vivendi generi addixisse. Ita vos animatos dum plane confido, superfluum certe reputo vos pluribus hortari, ut, quam de vobis publicum concepit opinionem, quam vos ipsi apud Augustam concitastis expectationem, explere non intermittatis. Id unum est, de quo vos monere constitui, ut quoties vestras subiveritis Cathedras, ita semper animo vobiscum reputetis, tamquam sub Augustis Clementissimae Dominae oculis eam decurrere deberetis praelectionem. Vestra, viri clarissimi, memoria id unice saepius revolvite, quod in omni hac re non alia sit Augustae intentio quam ut studia quo majori cum juventutis fructu tradantur, quod illa solenni hoc Magistrorum delectu Se munere Suo plene defunctam existimet, in zelo vero, doctrina el probitate vestra tuta conquiescat, ut adeo tam piam ejusdem intentionem non dico negligentia (quis enim id vel ominari praesumat?), sed vel levi aliqua remissione fraudare grande omnino piaculum videatur.

Habetis praeclarum, quem vobis Augusta praeposuit quemve ego Altissimo ejus nomine talem hic status, ducem, qui vos confirmare dubitantes, fatigatos excitare, ancipites erigere possit et consolari.

Colite hunc, ut par est utve ipsa Clementissima Domina vobis praecepit, ejus dispositionibus, alioquin nonnisi in rei litterariae incrementum internamque Academiae hujus disciplinam dirigendis, ita obtemperate, ut quoties ordinationes ejus expleveritis, toties homagialem Altissimo Mandato morem vos gessisse vobiscum reputetis.

Mutuum inter vos ipsos amorem et amicitiam supervacaneum mihi videtur vobis commendare, credo ego, quod menti cuique vestrum alioquin obversetur, vos omnes membra unius corporis constituere atque eo nomine tam laudem, honorem et existimationem totius corporis, quam et si contra eveniat, ad singulum vestrum dimanare. Nullum, credite mihi, certius est angusti vilisque animi indicium quam odiis, simultatibus aut, quod pejus est, invidiae patere. Qui vitia haec animo non excussit, nae ille parum in litteris profecerit, quarum ea princeps solet esse virtus, ut animum ad humanitatem componant.

Quod supremum est, de eo vos non tam hortor, quam exoro, ut id firmiter in animum vestrum inducatis, maximum magisterii arcanum in eo versari, ne discipulis fastidium studii ingeneretur, verum ea potius a teneris unguiculis sciendi sitis in iis excitetur, sine qua nemo aliquem in litteris progressum fecit. Id autem haud secus facilius praestabitis quam si explorato probe genio animoque discipulorum tam incitamenta, quam modum eadem proponendi cujusque indoli accommodaveritis.

Unum adhuc est, de quo vos in particulari commonendos existimavi, clarissimi altiorum Facultatum Professores; Vastae omnino ac propemodum immensae sunt, quas tradituri estis, scientiae, spatium vero, quod singulae absolvendae Augusta designavit, sat angustum. Delectu proinde opus est, clarissimi viri, ut, resecatis quibusvis inutilibus speculationibus, ea potissimum, quae ad aliquem vitae usum faciunt, in omni scientia deligatis. Satis jam inanibus subtilitatibus majores nostri litarunt. Nobis non sufficiat scientias ad naturam rerum revocasse, nisi ex his etiam ipsis ea secernere sciamus, quae alicui vitae usui pro conditione cujusque studii inserviunt. Nec eo solum fine studia constituta sunt, nec ea est Suae Majestatis Sacratissimae mens et voluntas, ut, qui illis operam navant, eruditionis doctrinaeque gloriam debeant reportare. Ea est praecipua studiorum scientiarumque utilitas, ut per illas probi utilesque, pro modulo suo, patriae cives efficiantur. Hoc est, quod Sua Majestas praesertim anhelat. Huc vos etiam, clarissimi viri, in sua quisque scientia, studium operamque vestram conferre debetis. Tradite discipulis vestris genuina, amputatis quibusvis formalitatibus, scientiarum fundamenta, et hoc sufficiet iis, qui ad operosa Reipublicae seu sacrae seu profanae munia destinantur. Quos vero propitia natura ea dotavit ingenii felicitate, ut iis ad interiorem doctrinarum recessum penetrare sit animus, hi, reserata modo praevio per vos porta, ulteriorem etiam cursum facile continuabunt.

Vos vero, amoeniorum litterarum Magistri, id continuo vobiscum reputate, vos esse primos scholasticae juventutis praeceptores, per vos stare, an alumni vestri debite aut contra praeparati ad altiores transmittantur disciplinas. Ut vero eos debite excolatis, mihi quidem ea potissima cum principe saeculi nostri oratore Facciolato visa est ratio, ut, contracta, quoad fieri potest, praeceptorum faragine, alumnos vestros regia versionis imitationisque via potissimum manuducatis.

Te jam compello, Reverendissime ac clarissime vir, qui virtute doctrinaque tua perfecisti, ut caput studiorum Regni hujus, illustrem hanc Academiam, Augusta tuae potissimum concrederet directioni, tibi praesertim incumbet providere, ut praescribenda per suam Majestatem docendi methodus per omnes quam exactissime observetur, ut suo quisque Professorum numere diligenter perfungatur, ut internus ordo disciplinaque in Academia consistat. Tibi clarissimos hos viros enixe commendo. Complectere eos ea, qua par est, caritate, adjuva consilio, sustine auctoritate. Vis prosperum habere dircetionis tuae successum? Amore regito.

Tibi, Reverendissime et clarissime scholarum Inspector Regie, rus, municipia et civitates obtigerunt, id est tuae pars maxima populi concredita est inspectioni. Noli quaeso objectorum, quae tractaturus es, tenuitatem fastidire, verum id tecum continuo reputa, scholarum, quibus praeficeris, utilitatem in plurimam Nationis nostrae partem dimanaturam esse.

Me quod attinet, scio ego me non propriis meritis, sed mera Augustae benignitate muneri huic admotum. Notior mihi est virium tenuitas propriarum quam ut me parem regendis tot doctissimis viris putem. Forte si proprio mihi fata indulgere genio permisissent, illustri Coetui vestro adscribi ipse quoque sollicitus collaborassem. Nunc quoniam Sors et Augusta secus disposuere, ego me ipsum non tam praepositum vobis, quam socium explendae Clementissimae Dominae intentionis considero meque ea solum parte vobis ducem profiteor, qua propiori gradu ad accipienda Altissima iussa sum collocatus. Nolite quaeso vos in me alium quam vestrum litterarumque amicum reputare. Ita enim tuto velim existimetis, quidquid mihi virium, quidquid facultatum Deus et natura concessit, id me totum in commune totius Academiae ac in singuli cujusque vestrum commoda laetum alacremque impensurum.

Quod reliquum est, impendite vos doctrinam vestram, ego conatus meos intendam, ut res litteraria majora in dies in Academia hac incrementa accipiat hacque, quae sola nobis superest, ratione collocatam in nos omnes Suae Majestatis gratiam devoti promereamur.