CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1293576 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1293576.

Nodus 1293576 in documento rozan-a-vauz.xml


Serenissimo D. D. Duci Nicolao de Ponte Antonius Rosaneus Corcyr.

Ne tam insigne Dei benefitium ingratus celando supressisse videar quodam animi ardore incensus memorabilem Civitatis Curzulensis deffensionem jampridem a me conscriptam sub nomine proprii Auctoris (quando aliter per sacras leges non licet) in lucem edere, gloriae Dei, et consolationi fidelium arbitratus sum nonnihil expedire. Scio non defuturos, qui verborum inopiam, orationis ariditatem, intentionis finem, ac historiae rationem carpant. Quibus quicquid in me perstrepent, uno hoc verbo satisfaciam, quod nemini facultatem meliora texendi praeripuerim, vel aditum ad majora praecluserim. Quin etiam si pertinatius urgeant, ne sit contentioni locus plenum me rimarum ingenue non diffitebor. Si quis tamen veritatem rerum praesertim in ea Insula gestarum in dubium revocaverit, vestram opem Invictissime Princeps, Augustissime Senatus adversus hujusmodi haesitatores imploro, quippe qui et propriis oculis magnam partem inspexistis, et relationibus Illustrium virorum Jacobi Foscareni, et Philippi Bragadeni, quorum prior suffectus ab uno Legatorum post recessum hostilem paucis quidem diebus ibidem praefuit, sed pleno examine de re instrui voluit, alter vero, ad Civium requisitionem denuo cum ampliori potestate a Senatu extra ordinem missus, annum integrum sua incomparabili pietate universam Insulam recreavit. Sed quorsum testimonia? Cum silentibus hominum linguis lapides loci rem, ut gesta fuit, exprimant. Mihi sat est sub vestris auspiciis (si Serenitati Vestrae cohibuerit) libellum prodire, et vestra auctoritate obtrectatorum ora retundi. Honestatus aliquanto censu Ecclesiastico ex decreto vestro, et opera praeclarissimi Senatoris, de me optime meriti Pauli Theupuli, dum apud sedem Apostolicam oratoris munus obiret, confido gratiam vestram mihi, meisque omnibus (quae vestra est benignitas) semper affuturum.[CaeterumScriba ipse delevit- "Caeterum“ - preneseno iz slijedeće rečenice. Hac tutela fretusscriba ipse delevit] etiam opusculi † supplex depono. Caeterum Deus Optimus Maximus felici rerum serie diu te nobis incolumem servet Princeps Christiane, gloriae jubar splendidissimum, Rempublicamque verae pietatis alumnam quoad haec orbis facies juxta verbum Domini perstiterit, perenni flore sospitet, Vos quoque Patres Conscripti Christiana fidei propugnacula singulos reddat votorum suorum compotes.