CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1292467 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1292467.

Nodus 1292467 in documento babulak-o-elegos-matzek.xml


Quid, miror, turbat mea membra quiete sopita, Nuper ut expertus nocte silente fui? Lassus enim suavis spatians Heliconis ad Oras, Arbore sub viridi Thespiadis cubui; Tota fuit circum tellus data floribus almis Quorum odor invitat dulce cubare loci, Umbra fuit, moerens etenim natura virere Incipiens, frondes Arboris accelerat, Et glacie pariter nostris oris abeunte, Somnifero strepitu lumina grata fluunt, Herba fuit mollis, membris quae dulce levamen Fessis ferre queat, finibus Aoniae Hic inquam dulci repletus amore Camoenae Fessa locans somno membra labore die: Ecce autem somni quadam dulcedine sensus Perculsos sensi, totus et obstupui; Undique dulcisoni rithmi mea somnia rumpunt, Castalides blandae dulce canunt etenim. Sic vigilans tandem Musarum percitus Oestro, Ecce novem circa me sua Festa canunt Obstupui laetus, placido vocisque, lyraeque Audito sonitu, nilque loqui poteram. Languida sicque dein dulcis mea sensa levabat Concentus, mulcens anxia corda sibi; Dumque metu tandem penitus posito, mihi visa Plectra gerens Erato blanda fuit tremula, Altera doctiloquas praeceps inflabat avenas, Gesta canunt Clio, Terpsichoreque Viri; Auribus arrectis adsto, pia cantica signans, Plena etenim fuerant nectare millifluo: Dumque noto cantus discrimina, sic ferit Echo Aures: „ah, JOSEPH! vive Dies vegetos.“ Quid? raptus fueram, nec erat mihi mens mea praesens, Laetitia circum pectora vox dederat. Illico deîn Musas iussi sua sistere plectra, Tantaque Festorum Sacra mihi referant. Hasque mihi tandem suavi modulamine pleno Musa refert Voces, pectore votifero: Cur quaeso, tantus tua membra fatigat adusque Hicce sopor, miror, dulce sonante choro? An nescis, praesens poscat sibi qui pia Pompa? Ignoras, Veris quae sacra principio? VIR celebris colitur nostris in montibus ecce Vere novo, postquam pigra recessit hyems Terraque rosarum svavi splendore nitere Incipit, et Myrtus fronde virere nova, Ver aperit nobis almae dum Viscera terrae Cuncta fluunt lacte, prosiliuntque foras. Ipsa canora canit nostris in partibus ales, Nuncia tam laeti temporis esse volens. Ergo quid dubitas? aut quidve stupes resonare Hicce lyras nostris vocibus accomodas. Nonne iuvat celebrare Viros, quos Nominis alma Fama sacrat late, qui pietate nitent; Atque Hic talis adest, cuius virtus peramoena Digna parat meritis proemia siderei, Talis adest, meritis qui nat velut anser in undis, Mature Dîvum quem sacrat alma cohors. Hoc similive modo blande mea recreat usque Maeonides narrans corpora lassa loci, Echo praeterea resonat Nomen celebrandum JOSEPHI, veris nuncia laeta ferens Tunc subito praesens circumvolat umbra sacrorum, Et mea sic penitus somnia vana cadunt; Pierides etenim lyricis quem cantibus ornant JOSEPHUM, vernans Iste Minister erit, Aeque etenim JOSEPH sacrat sua Nomina Divo Et verno pariter sub Jove Festa colit. Ergo metu posito, tandem mea Carmina iungo Musarum lyricis cantibus eximiis. Sed quaeso, Tantis Virtutibus amplificati Quis pleni meritis Acta referre queat? Aut quis Pieridum sacro celebrare Ministrum Concentu valeat? Quae lyra facta canet? Ingenium certe non sufficit incipientis Vatis, condigne Te celebrare PATER! Emicat ex oculis constans Clementia cunctis, Deque Tuis Labiis prodit amata salus; Voce etenim, factoque mones cunctos, pietatem Ut recolant semper, provenit unde salus Defendis miseros tendens Tua brachia larga, Sicque viam Coeli pandis ab ante Tibi. Ecce Caput Fratrum fueras, Coetusque Minorum Dignus adinventus, pro pietate Tua. Quanta etenim fuerat semper solertia? quantus In Studiis fervor? Facta loquantur idem. – Sed quid ego minimus TANTI volo facta referre? Quem sua iam virtus tollit ad astra pium. Nil igitur superest aliud, quam pectore pleno vota referre Patri, quem pia RADNA Natus Radnae 1793. dedit Hunc Laudes feriant nostris in partibus amplae, Hunc Rithmi deceant, quos canit alma Cohors, Huîc iunctim charo JOSEPHO vive canamus, Ut vegetet laetus, sanus, et Incolumis; Dumque pius tandem tristem conspexerit Urnam, Ut referat meritis proemia digna Poli; Hoc canat, hoc resonet Phallanx sincera Minorum; Effundatque suis Vota repens animis.