CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 129225 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/129225.

Nodus 129225 in documento kunic-r-epigr.xml


359. [356.] Ad amicum ex paupere divitem. Ad amicum ex paupere divitem factum. Krša Me visum in turba vitas, cupis atque latere, Tingis et ingenuas, Quinte, rubore genas. An parva juvi quod te stipe saepe rogantem, Quo frigus posses et tolerare famem? Idne pudet nunc te jam ditem? Nec subit esse Eximiae id laudi, dulcis amice, tibi; Quod tua te virtus fortunae obnixa prementi Illis ex vitae sordibus eripuit?