CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1291169 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1291169.

Nodus 1291169 in documento anonymus-obsidio-iadrensis.xml


15. Quomodo diuinitus sticatum dicitur esse accensum ab igne et de quodam miraculo ibidem ostenso

Iam vicina innotescente meta caudę Leonis in ipsa Sole existente, qua estus non tantum madefacit exteriora sed etiam in intrinseca urere facit, excelsi ningentis constitutione prima sabbati Idus Sextilis obducto ceruleo aere tenebrosa caligo repente, fumus non credo humana industria conflatus, nimia atra condensatio, extitit in hostium sticato vaporatus et tantum auctus, quod flamme incendium terribili sagacitate ex se euomuit et per diuersa loca bastidę spaciari cernebatur, quod plusquam ipsius medietas sticati exusta affirmatur et, nisi tunc tranquilum temporis ether extitisset, nil mirum, quin totum in cinerem fuisset redactum. Vltra centum aureorum milia habitatores eiusdem perpessi sunt. Et dum pyr sui officium exerceret, conciues Iadertini coniectarunt sub industrie zelo uel dolositatis specie illos sponte non miraculi expressi diuinitus facti confecisse. Nullis obstantibus induciis tintinum agonis mox resonare student. Omnes pugilles vrbis ad arma excitat.

Quilibet ad menium loca constituta celeriter properat iudicium intuentes Dei, sed ne conscientie patiar morsum, vnum indicare proposui, id quod accidit de rogo illo.

In quodam contubernio in sticato, nam cum ipse lar diuersas domunculas in cinerem conuertisset, cuidam tum se adhesit, in qua vnus clypeus signatus effigie diuersis admixtis coloribus S. Chrysogoni consedentis in sonipede pendebat, domiciliumque illud vniuersum pariter et clypeum concremauit nil lesionis enigma militis Christi contaminatum, sed ueluti lucis superne illuminatum ac omnium assertione, qui ipsum depictum in clypeo primitus despexerant, nunc splendidiori corruscatione splendescere. Nam sicut profari mendatium, sic occultari miraculum veritatis diuinę est. O quam subito athleta gloriosus ultus est facinus tam horrendum, quod idem Venetorum exercitus contra illos insontes adolescentulos commisit, quos pridie leuitę Laurentii festo igni adiudicarunt. Non distulit censuram cunctorum inspector in diurniori curriculo labi.