CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 129102 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/129102.

Nodus 129102 in documento kunic-r-epigr.xml


356. [353.] Unum pulchrum: virtus. Nil, praeter virtutem, esse pulcrum et amabile. Krša Virtutem quod habet, quodque indicat, hoc ego pulchrum Esse reor: virtus scilicet una placet. Una subit, mulcens mira dulcedine pectus, Una oculos, mentes et capit implicitas. Nec pulchrum est quidquam, quidquam nec amabile, virtus Non aliquo se se prodat ubi indicio. Atque utinam ipsa queat manifesto in lumine cerni! Terras late omnes ureret et maria.