CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1290870 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1290870.

Nodus 1290870 in documento anonymus-obsidio-iadrensis.xml


9. De bello dato bastidę, in quo Veneti palmam victorie gerunt

Kalendis Quintilis mensis, die qui Saturno est dedicatus, dum volucres suarum vocum inchoant suauia modulamina, prefatus rex plusquam octingentos prefecit tyrones militari cingulo confibulatos, ex quibus quattuor Iadertinos ordinauit, quorum non expedit recitare nomina, cum quibus et aliis suis ordinatis aciebus parauit se expugnaturum contra bastidam Uenetorum, in qua erant constituti ad ipsius defensionem plusquam sexdecim milia pugiles.

Resonat mandato regio tubicula pedestris per urbem, insurgunt Iadertini alacriter, induunt bellica arma, plusquam tria milia hominum cum eorum edificiis precedente vexillo S. Martyris Grisogoni, eorum patroni. Audacter versus bastidam se dirrigunt, in quorum comitiua fere quinquaginta erant Ungari. Reliquę vero acies equitum ipsam contra ciuitatem arctissime cinxerunt. Quibus penes ipsam applicatis, aliqui eius murum absque pauore in ruinam student euertere, aliqui procurant eorum edificia affinius penes sticatum adherere, aliqui trabuchos mirabiliter exercent et aliqui turres seu inimicorum propugnacula accendere procurant et quamplures balistarum et spingardorum properant opponere.

Sed iam Veneti pręparati sicut illi, qui nouerant temporis dispositionem, ascenderant sua edificia, certamen mirabiliter officiant, obstant uiriliter hostibus, copiosos ex ipsis vulnerant et ex opposito isti asperius imprimunt et repellunt et in tantum superant, quod tres turres seu propugnacula relicta intuita sunt nec super ipsis agonizare audent propter sepissimos ictus. Et cum isti conspicerent neminem pugnasse in ipsis tribus pugnis, accedunt ad turrim seu propugnaculum situm inter illa tria relicta, in flamam eandem incendunt. Sed Veneti sagaciter super illam scandunt, obstant combustioni, fundunt lympham et cum grauitate eam extingunt. Maxima pars istius igne extitit consumpta. Iactant etiam Uenetorum tres machinę ęquoris in hostem, neminem preter unum incolam letaliter vulnerant. Non cessant etiam alii trabucelli constructi in sticato, qui erant ultra septeni, prohicere, sed frustra eorum concertatio cernebatur.

Cum autem eiusdem diei nondum tertiarum hora lapsa fuisset et partes sic certantes, Petrus de Canali, capitaneus hostis seu exercitus sticati, intuens signum, quod eidem illi barones, illi regis, patefecerant, cepit suos hortari pugillatores. Et sic iussu capitanei grandis copia virorum ab ipso hostio sticati nimia festinatione est egressa et aliqui sponte per murum eiusdem, quia erat minime altitudinis, fere bini passus, in terram se precipitabant et versus Iadertinos se disponebant. Nullus coadiutor Iadrę eis obstare nititur. Lucide conspicit rex et tota eius turba, nemini imperat ex suis illis fidelibus Iadertinis guttam suffragii prestare, speculatur uniuersus exercitus armis fulgidis decoratus. Nemo properat ipsis succurrere, tanta siquidem fertilitas uirorum pugillatorum ab ipsa contra ciuitatem fuit egressa, quod numerum sex miliarium excedebat preter equittantes quorum erat numerus sexcenti equites.

Inspecto hoc Iadertini talem dolum et proditionis conspirationem perfidorum athletarum necnon Stephani, Bosnensis bani, Belialis alumni, in multa stupefactione cordis commouentur, amittunt vires, nesciunt quo pergant, cruorem in se non sentiunt et tanto merore punguntur, quod plurimi ciuitatem ingredientes quasi semiuiui comperti sunt. Ipseque multitudinis cuneus Uenetorum versus cattos machinasque et alia Ungarorum et Bosnensium tegimmenta accelerant, student eas frequenter cremare septemque trabuchos ac quatuor spingardos in conspectu regis totiusque suę inumerabilis potentię, quos in obsessum bastidę iussu regio erexerant, nullo precincti timore incenderunt et, nisi tunc numerus illorum sexcentorum equitum adesset, certos nos reddimus, quod Iadertini, tam hi qui intra et extra erant vrbem, campum cum ipsis affectarent. Potius uellent in campum deficere quam tale dedecus, quod eis minime ascribitur, sinerent per illos damnose perpetrare.

Et nisi hoc fraudulentum prodimentum tunc per illos regis barones et precipue per voiuodam Laçchouich exactum fuisset, sexta quidem hora ipsius diei non consumasset, quin ipsa bastida destructa ac combusta esset et in manus hostium tradita. Nempe plusquam quattuor centenarii uirorum ex parte Iadertinorum illo Marte cicatricum vulnera plurimis portarunt diebus. Nam nullus fere nobilium reperiebatur, qui baculum in manu percusione vulnerum non habebat, et tres fuerunt neci traditi. Ex illis certitudinem penitus ignoramus, sed existimandum est, quod pauci ex istis pergunt. Idem Iadertini infęlices lassati, sed plus merore occupati conspiciunt suos trabuchos igne cremari; non est qui manum adiiciat ab illis a quibus erat sperandum. Ingenti tristitia et inextimabili infortunio cinguntur, ascendunt menia vrbis, conspiciunt suos trabuchos pyro consummere, tueri ipsos nequeunt. Non tantum dolore mentis punguntur ex machinarum ammisione et cattorum destructione quam ex ingenti perpetrationis dedecore illato per illos magnates tyrones, qui potius cupiditatem quam tam grandis honoris adeptionem aspectarunt.

Condeletum extiterat in codicis et abrasum canticum, quod per uniuersam regionem Dalmatię interrogationum sanctarum comitiua titubabatur: Ab ira Vngarorum libera nos, o domine! Decet et nunc deberet plus renouari et iterum in codicis apponi. Immensibili cruciatu fidelissimi Iadertini uestiuntur, quanta apprimuntur angustia. Eorum gaudium, o Rex, quod ex tuis epistolis percipiebant, in exaustiorem tristitiam est conuersum. Hęc est illa uestra sponsio infixa, quam Iadertini de uobis prestolabantur, quam munitam ingenti cęreo sigillo ipsis insontibus destinari asserebas: Grande Iadertinos percipere brauium, si Uenetis uiriliter obsistere curauerint. Certe eorum tristitiam quilibet speculetur tam famosi regis suorumque baronum cupiditate seductorum sagacem perfectionem sponsionis suis intimis fidelibus operatę. Et nisi tunc idem rex per suos speciales legatos illos ciues hortatus fuisset, quod de aduersitate nihil hesitent, de ignominia, que ei non fidelibus perpetrata extitit, non gemerent nec turbarentur eo, quod ipsorum liberatio erit prior quam ipsius erit ab illis partibus recessus, nullus ciuium tanto posset uigore subleuari, quin aut ipsam urbem relinqueret aut doloris tactu uita non priuaretur.

Et cum nil a rege fideles habere possent nisi tantum ignominię et discriminis desperationem, accedunt humiliter ad eum, ut, ex quo sic contigit casus, saltem eos reconciliare studeat cum antiquis hostibus. Ad quorum supplicationem voluntarium se obtulit, sed effectum minime tribuit. Dissimulans se uelle, treguam proclamauit cum Uenetis, sed post ad quid hec tregua? Nonne es tu continue concors cum Uenetis, quos asserebas inimicos mortales propter participationem interitus Andreę, regis Neapolitani, vestri germani fratris? Putatis vestrum scelus sub tegimento claudere, sed magis serenum quam Phebus apparet in polo.

Et non suffecit hęc, sed die secundo Iulii crastino reliquos trabuchos exercitus siniuit per illos incendere preterquam unum, quem olim Nicolaus, banus Slauonie, quem rex ab officio banatus ignominatum deiecit, Iadertinis transmisit. Nunc appetit rex Uenetorum colloquia forte baronum formidine, dulcia prouerbia profatur Iadertinis, sed patet per effectum operis nullam habere efficatiam. Elegit in legatum quempiam ex suis commilitonibus ad urbem Uenetiarum sub specie confirmandi reconciliationem, quam Iadertini instigauerant regem. Sed nihilominus veritas fixa habetur, quod non hac de causa, sed certius et credibilius ipsum transfretasse suscipiendum eius laboris premium et tanti ignominiosi uituperii solutionem, quia idem rex inconsensisse arbitratur.

Et nulla mora, ipso rege ibidem faciente, infregit treguam tertio intrante die Iulii, a partibus Iadrę amota militia discesit, in finesque Aurane suam callem cepit festinare, deinde aliquot dies ibidem ferre inducias ammoto vniuerso exercitu equitare non cessabat ad Panonię partes.

Geminatur nunc obsessis dolor relictis agone nullumque ergo salubris consilii ualent perspicaciter pre tristitia speculari. Incedunt ut a uita priuati, tandem dolum illius tam excelsi principis et tam appetibilem suorum baronum auaritiam, quodsi illo die unanimiter omnes capite mutilati fuissent, maiori merore non deflerent.