CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1290792 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1290792.

Nodus 1290792 in documento anonymus-obsidio-iadrensis.xml


7. De benignitate regis et ipsius descensu penes Sticatum

Quos rex benigne suscipiens policitauit eorum petitioni cito tribuere effectum et veniente die septimodenario Kalendas Quintilis mensis pręfatus rex mouit uniuersam militiam et peruenit in confinia Iadrę. Artissime et anguste Uenetorum bastidam obsedit quantum trabuchus attingere cum conamine non ualebat. Sed cum ipse exercitus sua erigebat tentoria, intueatur quisquam, quale Iadertini gaudium suscipiebant. Hoc iudicio lectoris est relinquendum. Certe clangunt tybicines et tubę, et nolę ad stornium pulsant plurimaque musicorum instrumentorum genera citarizant. Coreę astilidiaque equestria per vrbem uagant discurrendo et uniuersus mediocris populus, miserabiles uiduatęque femine ac orbati parentes elegicas exuunt vestes nuptialesque nimio assumunt solatio. Omnia eis prospera uidentur et nihil sinistri accidere posse arbitrantur. Soli magnates se disputantur et in tanta cordis elatione mouentur, quod supernus dominus abhorrebat, nam eis uidebatur totus orbis exultasse. Parant ornasse ciuitatem decoris sindonibus, per que ille amantissimus princeps, eorum rex, excelsa ethera posset speculari. Appetit quisquam ciuium plus sibi neccesse quam ipse suus naturalis herus patiatur. Non cessant continuis clamoribus ad perpetuum Sabaoth pro ipsius incolumitate humiliter deprecare.

Quis ergo tanta perspicacitate decoratus, qui libraret lancem in corde nec in humano sensu quiescere potest tam ingentem Iadertinorum iocunditatem? Iam Iadertinis lata et spatiosa uia conceditur, tuti gradiuntur, iam repellitur a Iadra spernibilis penuria omnique bono fęcundatur. Sed in breui tempore durabilis, nec plus constantiores in regis fidelitate persistunt. Nunc firmiores contra Uenetorum potentiam assumunt uires, nullus preteritarum reminiscitur calamitatum, quilibet credit a tyrranico liberari imperio.

Rectoresque ciuitatis cum pluribus ingeniis disertioribus ad dictum regem adiuerunt et procidentes ante eum et detectis capitibus et genibus flexis. Senior rectoribus pro parte omnium ibidem aduenientium necnon totius ciuitatis populo dicto regi hęc verba faminauit: Populus, qui ambulabat in tenebris, uidit lucem magnam et cetera, multaque nobilium comitiua a Iadra ad regem transmearunt plurimosque sermones adinuicem protraxisse narrantur.