CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1290766 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1290766.

Nodus 1290766 in documento anonymus-obsidio-iadrensis.xml


6. Aduentus regis Lodouici existentis in districtu Iadrensi

Eodem anno Christi et indictione, secundo Nonas Iunii mensis Lodouicus rex personaliter cum suo ualido exercitu vltra centum milia equitum, qui dignabantur in quocumque agone permisceri, in confinio Semelnici districtus Iadrę distans ab urbe fere per spatium septem miliarium castramentatus est. Et Idus quarto ipsius mensis pręfatus rex cum electis duobus milibus equitum penes fines S. Ioannis Baptistę, fundati in capite vallis portus, equitauit intuens vrbem alacri vultu et sincero cordis affectu, quam tenerrime gliscebat a manibus eripere hostium. Ad quem ingens congeries nobilium et mediocrum uirorum conuenerat, multa reuerentia genibus flexis inclinabant, manus pariter et pedes osculando. Et aliquantulum ibidem inducias facientes, cum sui decora et venusta comitiua ad sua properauit tentoria.

Quis ergo librare posset solatium vehemens, quod fideles Iadertini percipiebant? Lingua quoque sufficiens non foret ad exprimendum. Quis benignitatem regis, quam tunc fidelissimis Iadertinis aperiebat? Qui non semel, immo sępe et crebrius cum iuramento affirmasse visus est, potius suum velle corpus Iadre condere sacrofago quam constantissimos Iadertinos velle desolatos relinquere. De duobus erit vnum iuxta ipsius pronuntiationis sermonem: Aut epithaphium ossa eius Iadrae concludet aut ipsi Iadertini a manibus eruantur Uenetorum. Hęc idem rex suo proprio ore multoties coram multis suis baronibus et nobilibus Iadrę ibidem astantibus attestatus est.

Nunc Iadertini decorant vrbem et tres nuntios egregios ad ipsum regem in dicta confinia Selmenici castramentantem vndecimo die eiusdem mensis delegantur. Et ante conspectum regis presentantes reuerentiam condecentem impenderunt ac claues vrbis offerentes pariter et omnem vulgum. Quorum nomina nunciorum: antistes ciuitatis, Paulus de Varicassis, natus Stani, et Andreas Viti de Sloradis nec non Cerne de Fanfogna et Franciscus Pauli Georgio, qui in dicto exercitu continue morabantur atque cum eadem militia ab Vngaria peruenerunt. Partis tenorem suarum legationum humiliter in hanc explicarunt formam: Viuat regia Serenitas et triumphum peremniter de inimicis contineat suppetatque suberbos cum augmento salutis.