CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1290193 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1290193.

Nodus 1290193 in documento anonymus-obsidio-iadrensis.xml


22. De triumpho quem Iadertini habuerunt de quodam trabucho confecto in quodam nauigio appellato maranum

Sane igitur obsidentes Iadram, que a senioribus appellata est Teronia, de die in diem acriores cumulant contra hostes suos vires ad inferendam aduersariis grandiorem iacturam et molestiam. Monos ex illis nauigiis, de quibus supra recolimus tetigisse, quod Italici maranum nominant, super quo erant laborati trabuchi, in valle S.

Iacobi iuxta portum locauerunt, cum quo continue hostium ciuitatem machinabant, sic quod a ventis quatuor ex machinarum tactu Iadertini lapides trabuchorum suscipiebant, nam secus bos et secus arator intelligere dicitur.

Et cum dicta machina hostibus non tam grandem iacturam inferre extimabatur, qualem molestiam eisdem deducebant, putauerunt aduersarii, qualiter dictum nauigium pariter cum eius machina possent in sui vsum conuertere, toto nixu studuerunt. Iusserunt ab architectoribus fabricari quandam cathenam tignorum similis confectionis prioris, sed compositionis debilioris. Qua expleta, ipso tertiodecimo Kalendas Februarii noctis secundę vigilię et sub silentio a dicta ecclesia S. Iacobi ab ipsius ripa usque ad alteram partem portus recto tramite incedendo versus ciuitatem protenderunt ipsamque in ęquore figere mandauerunt et eadem hora fere quinque trabuchos ob defensionem ipsius cathenę tensos versus ipsas girauerunt. Circaque tertia vigilia noctis tenebrosę eiusdem Iadertini in quibusdam eorum crapulis decore armigeratis ac cum quadam magna gallea, in qua constructa erant eminentissima propugnacula, ad dictum Venetorum maranum, locatum in dicta valle S. Iacobi, audacter transfretauerunt. Quas aduersarii pęnes se concernentes, in multa cordis formidine sunt occupati. Plurima signa larium reliquis Venetorum clasibus in valle magistrorum tunc congregatis, secundum inter eos fuerat decretum, propalauerunt.

Intuens autem Petrus Cifranus, Capitaneus generalis Venetarum gallearum, neccesitatem suorum iussit duas galleas in subsidium sui nauigii transfretare. Et cum due galleę ad prefatam cathenam et vltimam accessissent, tutum mare putabant nauigare, sed obstante cathenę edificio non siniuit. Atque ipse machinę tense in ipsas galleas crebrabrant iactare. Que tremebundę et perterritę effectę festinanter ad comitiuas galleas redierunt dictoque Generali capitaneo ea, quę in via eisdem acciderant, ordinate indicauerunt. Cui marano obsesso per Iadertinos idem Capitaneus se disponebat eisdem presidium pręstare. Cum cathena obiiciente, tunc etiam trabuchorum tactu accedere dubitabat. Sed iam gallea et crapuli Iadrę ad classem marani se adheserant et neminem nautarum ibidem comperisse testificatur eo quod omnes equori se disposuerant, quos mare crudeliter conglutinasse dicimus. Et mane facto diluculo Veneti ipsos a mari haurierunt absque spiritu rationabili. Quod nauigium ablatum pariter et cum eius machina, in quo etiam multa carbassa, amplustras et perticas nec non alia oportuna et superabundantia instrumenta reperierunt ipsi hostes insultando in sui portum conduxerunt.

Lucescente vero proximo die Iadertini ipsam cathenam a stipite fregerunt ipsamque in ciuitatem pertraxerunt. Et cum inimicorum machina, fabricata in dicto marano, hostium bastidam oppositam deuastabant. De cuius nauigii astractione ille Capitaneus pariter cum patriotis superlatiuum dedecus eis per inimicos fore factum asscribunt, in magna spiritus angonia laborant, qualiter obbrobrium illatum mederi et vlcisci possent. Mandauit sex suos angromagos sursum ligneis tegi tabulis ita glomeranti, ut cęli aerem minime intueri possent propter telorum et missilium iactionem, ne remigatores ex eis defectum aliquod pati valuissent, quod ita executioni extitit deductum.

Nam Kalendas XII Februarii die fere XIII forinseci aduenę et stipendiarii Iadrę, qui, auidi numismate hostium, pretereuntem numerum trecenarium tam egregiorum quam infimatum virorum vrbis Teronię in sui collegio ad conficienda cum aduersariis certamina conduxerunt, vt saltem aliquem ex magnatibus vel mediocribus ciuibus possent in manibus prodere inimicorum. Fit Venetorum ibidem potestas abundantior quintupla parte. Et cum dictę partes mutuo se miscuissent, cruentaliter se hostes adinuicem deprimunt. Sed Iadertinorum turba non collectim, sed distinctim certat, quibus malefici instantissime persuadentibus, ut non diuisi et dispersi altercarentur, sed adinuicem se glomerarent, cum eo modo fixioris stabilitatis esse arbitrentur. Hęc quidem iniquissimi proditores zelo leuitatis consulebant, ut facilius possent dolosum perficere et terribile propositum. Ad quorum persuasionem, nutu permittente diuino, minime acquiescere studuerunt. Non quidem credendum, quod peruersum intentum concipere possent, sed casu et euentu eis sic contingit non obtemperasse. Nam si idem de vrbe vicissim coadunati fuissent, prout moris est et ut regula et modus docet bellandi, nullus eorum fere fugam arripere valeret nec ad patriam tutus posset accedere, quin in hostium incideret voluntatem.

Acta sunt hęc penes Meltam, in quo certamine quamplurimi ex parte corruerunt Venetorum, ex contrariis paucissimi, quamuis vnicus nobilium membratim extitit mutilatus.