CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1290140 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1290140.

Nodus 1290140 in documento anonymus-obsidio-iadrensis.xml


21. De dolore Iadertinorum ammissionis castri et eorum quodam facinore ac confectione alterius sticati

Infęlices Iadertini neminem sibi fidelem reperiunt, suum infortunium audiunt, immenso męrore confliguntur. Sed tanta est consolatio eorum pectoris naturalis, quod siquidue accidat sinistri, minime recolunt. Iam ergo Iadertini inchoant suas vires debilitare, certe eorum peccatis imminentibus. Quoddam enim scelus horrendum sit diuulgatum, quod pyratę Iadertini crudeliter commiserunt. Qui quarto Nonas vltimi mensis quosdam religione sacra qui dedicati fuerant ordinis prędicatorum fratrum in quodam scopulo insularum Iadrę reliquerunt, vita pariter et corpore eos priuauerunt eorumque gazas abstulerunt Iadramque transfretauerunt. In quos Iadertini non iudicium promulgantes de tanto et horribili scelere per ipsos homicidas perpetrato, sed etiam rei veritate res predatas in publico foro consenserunt venumdari. Sed iustissimus Iudex digna vltione in ipsos homicidas presignauit, quod aliqui morte carceris, aliqui ictu mucronis, aliqui suffocatione maris et aliqui iniqua et pestilentiali nece interierunt. Et ex quo homo a via rectitudinis sic recedit, tanto diuinum ab eo prolongatur presidium.

Quot ergo incomoda propter ipsum facinus Iadra diuino permittente iudicio supportauit, quod ipsum castrum, quod hostes ceperunt non violenta manu, in quantum et grande damnum aduersariis Iadertinis redundauit! Inde cibariis recentibus, tam esu carnium quam etiam meri liquore crebro Iadra alebatur, quibus nunc priuationem patitur. Ibi parones portum salutis adueniebant, nunc quidem arcta via eis conceditur, immo timore preuenti ad locum illum accedere non presumunt.

Et quanto Veneti supereminentiorem assequntur prosperitatem, tanto ipsi asperius contra hostes acuunt vires. Custodes spargunt nocte arctius, ne victus prebeatur inimicis. Sed ut ipsis leuior habeatur custodia, alium sticatum vltra portum Iadrę extensum ab ecclesia Sancti Petri versus ecclesiam Sancti Ioannis siti ad puntam procedendo a parte transuersali plage, quem vigesimo pręfati mensis die fabricare inchoauerunt. In quo duos trabuchos confecerunt, qui vrbem aduersariorum teterrime deuastabant, vnum quidem situm ex austro, reliquum ex borea. Quodsi Iadertini vires suas cum industria affectassent dissipare, nil dubium, quod ipsum radicitus effudissent.

Tamen sanctiori consilio se disposuerunt: ne vulgus in tanto esset subiectus discrimini, potius hoc incommodum tollerare studuerunt. Nunc Iadrę dupplicatur custodia, arctatur callis appetentium, pinguia in vrbe stabilire vetatur obsessis. Nullum ergo auxilii subuenire, nemo in vrbe timoris causa pręuentus disponitur ingredi, nec extra transmeare. Nunc Iadertini escis animalium recentium priuantur, quamuis sapore aquatilium in fertilitate aluntur.

Terribilia iudicia magni Tonantis super ipsos obsessos irruerunt, cuius non extitit memoria, nam mutatur aer, auster regnat imbricus, plurimi tam imfimates, quam magnates ciuitatis incurabili opprimuntur languore simulque vita euacuantur. Nam ab exordio huius descriptionis vsque ad Quintilis proximas Kalendas ex collectione ciuitatis egregia progenie vltra octigenarium numerum tam Parca accidentali, quam naturali a gloria huius sęculi numeratur defecisse. De quorum numero non excessit numerus bisdenarius, qui gladio hos tunc incubuerunt. Ex infimatibus quidem infinita turba debitum vniuerse carnis persoluit. Horum autem, qui morte accidentali migrauerunt, incerta redditur veritas. Fit męror ingens inter ciues. Fere omnes nobiles mediocris et magnatis possibilitatis existentes elegica et lugubria induunt vestimenta. Nunc iste filium, nunc ille fratrem, nunc reliqui patrem et propinquum sepeliunt, quod multi doloris tactu similem transitum properabant.

Fit etiam defectus ac penuria subtilium alimentorum appetentium morbo languido.

Nihilominus tantus ac tam intimior amor ac Iadertinorum fiducia erat prefixa et in eorum mentes stabilita in Lodouico, ipsorum rege, quod tunc temporis potius eligerent fame, siti ac vita priuari quam Venetorum principatu subiugare se velle.