CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1289747 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1289747.

Nodus 1289747 in documento anonymus-obsidio-iadrensis.xml


12. Qualiter Veneti obsederunt Iadram per terram

Diluculo applicante illius illustrę solemnitatis, qua mater Ecclesia laudes debitas horis canonicis mirificę exaltationi Sanctę crucis deuotissime decantat, obsidium equoris et cuneus ille in Nonę ciuitate collocatus, qui erat equitum trecentorum et peditum octingentorum ex tota Italia congregatorum, iuxta ecclesiam S.

Chrysogoni de fonte fixum construere ceperunt habitaculum versus vrbem et ibi confecerunt contra ciuitatem eorum quam Italici et Longobardi bastidam, Dalmatici et Croati sticatum appellare consueuerunt. Longitudo vero ipsius bastide erat quantum ianua magistra Iadrę ab ecclesia S.

Viti recta linea procedendo distat et amplitudo eiusdem quantum forum a dicta ianua prolongatur. Que vndique vallata ligneis tabulis mire pulchritudinis fabricatis, propugnacula crebra et alta in ea confecta et constructa sunt. Porro quia a constitutione ipsius sticati seu bastidę usque ad eius remotionem nullus fere preteribat dierum, quin inimici mixtim scaramutias seu badalutios conficiebant, sed ut plurimum, immo fere semper Iadertini brauium de aduersariis asportabant, nunc ense iugulatos, nunc ductu captiuatos, aliquos iaculis impressos aliaque, prout in pugna solet euenire. Item perueniente decimoseptimo die prefati mensis ille missus Iadrę, qui ad pręsentiam Andreę, regis Sicilie, fuerat pro parte Iadertinorum transmissus, coram dicto rege se praesentauit suamque legationem abundanter narrauit. Quem benigne intelligens, petitiones deuotas obtulit se efficaciter omni mora postposita impleturum.

Sed clarescente die sequenti S. Dominice post vigiliam noctis eiusdem mensis memoratus Andreas rex a suis tyronibus impia nece extitit interfectus.

De cuius morte Iadertini nimio dolore compuncti ingemiscere ceperunt et quamplures nobiles de Iadra amaritudinis tactu togas hilaritate confectas exuunt lugubriaque vestimenta in multo assumunt męrore et ea veraciter non mutarunt, donec spatium sex mensium circulariter non defluxit, ex eo, quod dicti Iadertini grandem spem et fiduciam in ipso rege retinebant et, nisi talis euentus contigisset, iam Iadertini liberationem sue patrię infalibiliter percepissent.