CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1289506 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1289506.

Nodus 1289506 in documento anonymus-obsidio-iadrensis.xml


6. De Venetorum fraudulenta perpetratione

Et quamplures alias epistolas dicti Veneti dictis Iadertinis mandarunt, ut in fidelitate, quam semper de eis optarunt, deberent constantius perseuerare, ut uberiorem gratiam possent coram Ducali dominatione promereri. Hec autem ipsi Veneti inique et fraudulenter peragebant, ut possent aptius eorum perfidam conceptionem efficaciter terminare, certe Deum, qui est causa causarum et primum ens, pre eorum oculis minime circumponentes nec aliquod genus coloris iustitię inspicientes sicut illi, qui sine lege erumpnosam ducunt uitam.

Quoddam horribilissimum uitium per eos illatum fertur, quod die XIII Augusti mensis, millesimo et indictione superius intitulatis per vniuersum megagosmum, ubi eorum principatur dominium et ubi simoniace de rogatu rapere potuissent aliquem ciuem Iadrę, ardenter conati sunt et ita per mundi fines si quos capere et habere potuerunt, quamuis plurimos in duro ergastulo ut fures et pyrratas detruserunt, nullum genus sceleris imponentes, sed sola uoluntate animi hec perpetrasse naratur.

Et praecipue in oppido Pagi seu in terra Pagi, quae tunc ciuitati Iadrę rebellauerat, nobiles ultra duodecim et plebeios fere 37 capti et detenti sunt sub bona dictorum Pagensium custodia. Quorum nobilium progenies excellentior illis diebus in ipsa urbe minime reperiebatur atque ipsorum populariorum plebeitas tutior non extimabatur nec probior. Et tam istos, quam illos Pagi sic detentos cum tuta comitiua Nonam transmiserunt et, ibidem per aliquot dies captiuatis manentibus, Venetias eos destinarunt. Quibus Venetiis manentibus ductis nocte tenebrosa, ipsos in aspero clauserunt ergastulo.

Grandem equidem copiam uirorum armatorum in ciuitate Nonę, tam peditum quam equitum, ipsi Veneti stabilierunt, omnesque ciuitatum homines ac castra regionis Croatię et Dalmatię contra Iadram arma sumpserunt et in tutelam Venetorum, nec non Ragusienses, Spalatenses et Arbenses atque Tragurienses, quilibet eorum unam classem seu galeolam in obsidium et iacturam Iadrę in fauoremque Venetorum armauerunt. Alieque ciuitates parauerunt lebulos armatos iuxta eorum dignam possibilitatem.