CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1288684 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1288684.

Nodus 1288684 in documento feric-d-el-t.xml


283. Le barbier de village. Cette piece est de M. l'abbé Georges Ferrich, actuellement grand-vicaire du diocese de Raguse. Il la composa dans sa jeunesse, à la maison de campagne d'un de ses amis. La maladresse d'un paysan par qui il était contraint de s'y faire raser, lui inspira ces vers qui n'ont pas encore vu le jour, quoique l'auteur ait déjà publié quelques poésies latines fort estimées. Quicumque ille fuit barbam qui primus acuto Crescentem ferro demetere instituit, Quanquam illi faciles credo arrisisse puellas Blando admirantes lumine prodigium, (Quo, rigidam exutus faciem prolixaque menti Vellera, detexit quae latuere genas: Multa tamen quum barbae insit reverentia; major Quum se hinc majestas prodat in ore virûm,) Is tali parvam peperit sibi nomine laudem, Ambiguoque homines munere demeruit. Hoc tamen arripuit vitae arbiter usus; et inter Cultus urbanos hic fere praecipuus. Nobilium quis opima virûm convivia longis Nunc adeat mento squalidiore pilis? Matronasve ausit per publica strata viarum Molliter apprenso ducere brachiolo, Ni prius hesternae lanuginis incrementum, Naturae spreto munere, messuerit? O quam commodius prisco, quam laetius aevo In propriis homines enituêre bonis! Incomptam sat erat componere pectine barbam, Et refugam alterna saepe fovere manu. At simul hanc coepêre Arabum perfundere myrrhâ Molles Arsacidae, semivirique Phryges, Primaevum ex illo decrescere tempore robur, Visque animi coepit mascula deminui. Haec nimio demum perierunt saecula luxu, Et signum laeves deposuêre viri. Proh pudor! et sani nondum hanc dediscimus artem Quam Sybaris melius desidiosa colat. Nostra aetas utinam mores servâsset avitos, Et barba, ut quondam, nunc in honore foret! Non ego semoti diuturnior incola ruris, Tonsorem duro quaererem in agricola; Callosam haud paterer dextram, ferrumque retusum Quo vitulum aut haedos aptius excoriet. At lente gradiens, mentoque comante superbus, Ore sophum et rigidis moribus exprimerem: Intonsum fugiant vitiorum examina mentum, Nam barba et virtus foedus inire solent. Barbae Hirci pretium melius novêre; daturo Hanc Jove quum Capris sic doluêre mares: "Ergone quod proprium nobis, Deus alme, dedisti, Id nostris etiam vis dare conjugibus? Quid jactare queunt tanta cum laude peractum, Aruncum mento nobilem ut adjicias? Digna hoc Olenia est, quae te nutrivit in antro Dictaeo puerum lacte capella suo; Huic te largiri fas est; hanc insere coelo, Unde Dionaeo clarior igne micet: Ne permitte tamen merito unius omne superbum Ornamenta palam mascula ferre genus." Frustra orant : robur dum servat Jupiter Hircis, Vult habitu Capras corporis ire pares. Contra homines nostri radunt sibi menta, voluntque Se generi similes reddere foemineo.