CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1286266 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1286266.

Nodus 1286266 in documento marul-mar-euang.xml


De delatorum malignitate. Caput XXXI

Delator etiam qui suis criminationibus discordias conserit, maledicitur in Ecclesiastico, ubi scriptum est: xxviii. Susurro et bilinguis maledictus; multos enim turbauit pacem habentes. et: Prouerb. 25 Flagelli inquit plaga liuorem facit, plaga autem linguę comminuet ossa. Cui simile est illud Salomonis: pue. 25 Iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. Delatorum enim ea quoque malignitas est, ut ubi uera crimina quę deferant desunt, falsa confingant | et mentes nimis credulas mendacio peruertant | et ubi quietis ac pacis triticum satum est, superseminent zizania tumultus et dissensionis. et hi quidem prophetico ore condemnantur, cum dicitur: ps. 11. Labia dolosa in corde et corde locuti sunt | disperdat Dominus uniuersa labia dolosa. In corde et corde loquitur delator, quia duplex est. simulat se amicum illius, ad quem crimen defert | cui tamen auferre nititur quod amabat, eum cui ipse amicus erat accusando. disperdet autem huiusmodi accusatorem Dominus, quia siue falsum | siue uerum dixerit non uoto corrigendi proximum suum, sed in inuidiam mittendi uerba profert. Cui iterum Propheta poenam denunciat increpando ac dicendo: ps. 51. Dilexisti omnia uerba pręcipitationis lingua dolosa | propterea Deus destruet te in finem, euellet te | et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra uiuentium. Sunt pręterea qui assidue contentionibus seruiunt, litigant, iurgantur. de quibus Salomon ait: pue. 17 Qui meditatur discordias, diligit rixas, et qui exaltat os suum, quęrit ruinam. Interdum de re leuissima inter se dissidentes ad maximos furibundi prorumpunt clamores. inde ne manibus quidem temperant. De uerbis enim ad uerbera facile peruenire proprium contentiosorum est atque contumacium. Cum-que diu obstinatis animis fuerit altercatum, sanguine et cędibus pertinax finitur contentio | vsque adeo noxium esse solet | nolle linguę moderari | et superbię uitio ab altercationibus non recedere. Recte itaque Iacobus apostolus: 3 Vbi zelus inquit et contentio, ibi inconstantia et omne opus prauum. Scriptum est autem: Eccli. 28 Abstine a lite, et minues peccata. Multiplicantur quippe nequitię, iracundia exardescit, concipitur odium, ex quo mala ingentia oriri solent, si lingua a uelitatione non cohibeatur. Reliquum est, ut qui ita obduratus fuerit, diabolo flagellandus tradatur, et hoc iuxta Salomonis sententiam dicentis: pue. 17 Semper iurgia quęrit malus, angelus autem crudelis mittetur contra eum. Neque enim potest particeps esse ęterni boni quod mitibus datur, neque expers esse malorum, quę pessimum quenque manent, qui a malis mentem animum-que non auerterit | et odii sermonibus non abstinuerit. Vnde rursum Salomon ait: pue. 17 Qui peruersi cordis est non inueniet bonum, et qui uertit linguam, incidet in malum.