CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1285749 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1285749.

Nodus 1285749 in documento marul-mar-euang.xml


De maledicendi neqvitia caput XXIX

Vt autem benedicendi studio diligentius incumbamus, opportunum uidetur nunc scrutari, quantum mali maledicis et impurę linguę hominibus propositum sit. Reg. 3 2 Semeim cuius maledicta patienter pertulerat rex Dauid, ultus est postea rex Salomon. et ille qui regem incessere ausus fuerat, capite mulctatus poenas dedit. non ab eo hoc passus cui iniuriam intulerat, sed ab eo qui punire debuit aliis illatam. domino iubente: exo. 22 Principi populi tui non maledices! Magis tamen poena illa uerenda est, de qua Apostolus ait | ad Cor. prima 6 maledicos a regno Dei excludendos cum fornicariis et idolorum cultoribus. Qui autem inde repulsi sunt eos ad inferos cruciari certum est. Quoniam impii ac scelesti non solum bono summo priuantur, sed etiam suppliciis ascribuntur ęternis. Ita ut lingua nequam nulli perniciosior sit | quam ipsi cuius est. act. 18 Mordet alios maledicus, et semet maledictionis suę telo conficit, similis uiperę illi, quę cum manum Pauli apostoli mordicus apprehendisset, nihil illum lęsit, sed ipsa in ignem excussa et exusta periit. Perire non debuit dicet aliquis, quę non lęsit. sed ideo non lęsit, quia Deo prohibente lędere non potuit. periit autem quia lędere uoluit, et mortem quam alteri inferre tentauit, iuste ipsa pertulit. Sic maledicus, dum oris sui procacitate alios offendere concupiscit, licet non offendat, tanquam si offenderit, poenas dabit. Vnde in Lege scriptum est: exo. XXI Non solum qui percusserit, sed etiam qui maledixerit patri suo uel matri, morte moriatur. et in alio loco: Leui. 19 Non maledices inquit surdo | nec coram cęco pones offendiculum. Maledicit surdo qui de absente obloquitur. Cęcum offendit, qui opprimit incautum. Hinc etiam ait: Non eris criminator | et susurro in populis. Denique adeo magnum uitium est maledicentia, ut probis honestis-que uiris interdicta sit cum maledico consuetudo. dicente in Prouerbiis Salomone: Prouerb. 4 Remoue a te os prauum, et detrahentium labia sint procul a te. de quibus Hieremias ait: Hier. IX Sagitta uulnerans lingua eorum. Vulnerant enim et illos qui libenter in alios dicta auscultant | et illos de quibus dicta sunt, si impatienter tulerint. Ipsi tamen qui detrahunt, multo magis sibi quam aliis nocent. domino per Osee prophetam succlamante ac dicente: Osee 7 Cadent in gladio principes eorum a furore linguę suę. id est qui alios linguę suę petulantia peruertunt, ipsi cadent gladio diuini iudicii | de quo surgere ultra non poterunt, cum corruerint in interitum sempiternum. quaestio. (!) Quęris quare in prophetis et in psalmis leguntur maledictiones. illę quidem non ex odio execrantis, sed ex uaticinio futurum prędicentis ęditę sunt. et cum sanctorum in Scripturis maledicta iudicis Dei sententię sint, nobis qui futurorum ignari sumus maledicere minime licet. nisi forte cum hereticos impiis assertionibus Ecclesiam perturbantes apostolica autoritate deuouemus. ad Gal. 5 Hoc egit Paulus, cum Galatis, quos docuerat, a pseudoapostolis timeret. Vtinam inquit abscindantur qui uos conturbant! Act. 8 Maledixit et Petrus Simoni mago, qui Spiritus Sancti donum uenale putauit, pecuniam offerendo, ut miracula faciendi potestatem acciperet. Omnes itaque qui peruersi aliqua doctrina rectę religionis aduersantur, quia Deo iniuriam faciunt, sub anathemate censentur. utpote diuersi ab Ecclesia | et non Christi sed Sathanę membra facti. pro quibus tamen oramus, ut Domino miserante errorem suum agnoscant | et conuertantur et salui fiant. Atque ita eis etiam quorum impietatem maledicimus, benedicere solemus, dum illos ab ignorantię tenebris ad lucem ueritatis reuocari cupimus et precamur. Maledictio uero quę illis infertur, qui maledicendi non sunt, plerunque diaboli suggestione fit. Balaam. Numeri 22 et tunc quidem imitandus nobis erit Balaam ariolus, qui (ut in Numeris legimus) a Balach Moabitarum rege conductus, ut malediceret Israhelitis, et e contrario a Domino iussus ut benediceret, maluit Deo quam regi obtemperare | atque pro maledictione intulit benedictionem. Amalech deuorans interpretatur | eum-que designat, qui deuorare animas hominum concupiscit. Sed qui Balaam est, deprehensis inimici dolis | magis quęret benedicendo obsequi Deo | quam maledicendo diabolo. Qui enim obsequetur Deo, merebitur pręmium, qui diabolo, supplicium .