CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1283874 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1283874.

Nodus 1283874 in documento marul-mar-euang.xml


Quod non debemus ultro se offerre suppliciis. Caput XXII.

Veruntamen in persecutionibus ultro se offerre impiis non debemus. Quoniam temerarium est obiicere se periculis nulla cogente necessitate. Vnde pręcipit Dominus dicens: Matth. 14. Cum uos persecuti fuerint in ista ciuitate, fugite ad aliam. Et ipse secessisse in desertum dicitur, cum Ioannem Herodis gladio peremptum audisset. Quando etiam Iudei ad feriendum illum lapides corripuissent, Io. 8 abscondit se (ut euangelista ait) et exiuit de templo | Poterat omnes unico nutu interimere, et maluit fugere, ut nos doceret etiam imbecilliorum iracundiam potius deuitare | quam resistendo magis accendere. ad cor. 2. 11. Paulus Damasci Iudeorum insidias | et prępositi Aretę regis minas per murum in sporta depositus effugit, non tamen mortis metu sed dilatione, ut adhuc superuiuens multorum saluti consuleret. Nunquam enim cessauit prędicando, disputando, scribendo | omnes quos erroribus implicitos cernebat, ad uiam ueritatis reuocare. ut-que illos quos ad Christum conuerterat, in fide solidaret, sęuissimi Neronis furorem contempsit. Suo igitur exemplo monstrauit | tunc quidem mortem non esse timendam, cum prospiciendum est saluti aliorum. tunc uero fugiendam, cum magis expedit ut fugiamus quam ut comprehendamur. exempli gratia: Inter hereticorum turbam fideles-que persequentium occulte christianus es; uides alios deprehensos torqueri, cędi, laniari | quandiu fortiter tolerant nec a fide recedunt, non est ut teipsum prodas. Cum autem aliquis eorum titubare coeperit | et suppliciis uictus cędere, palam eum exhortari ad patientiam debes | et in periculo animę alienę uitam propriam contemnere. Plus enim debemus diligere bonum animę, non nostrę modo, uerum etiam alienę | quam bonum corporis nostri. hoc enim temporale est, illud ęternum, hoc carnale, illud spiritale. pręferenda autem sunt carnalibus spiritalia | et temporalibus ęterna | et mortalibus nunquam moritura. Quod si te quoque in hoc pietatis agone intrepide currentem ab infidelibus occidi contigerit, gaude. quia iam cum illo uiuere incipies, qui pro omnibus occidi uoluit | et in illo inclyto glorioso-que martyrum coetu receptus exultabis | tu-que donatus corona uictorię sempiterna.