CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 128041 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/128041.

Nodus 128041 in documento kunic-r-epigr.xml


327. [325.] Laudat Lagoidem, quae, ubi Pallas, nil choreis intenta, eximias artes exercet. Laudat Lagoidem, se a choreis abstinentem. Kr š a Quod molles ductare choros te, dia Lagoi, Non decet, id laudis nil tibi demeruit. Illa etiam, in coetu fulget quae prima dearum, Pallas lascivis nil valet in choreis, Atque leves aliis lusus concedere gaudet: Artes ipsa sibi vindicat eximias.