CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 127913 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/127913.

Nodus 127913 in documento kunic-r-epigr.xml


324. [322.] Ad Barbaram, Barbara nomine, placida tamen et bona moribus. Ad Barbaram, de ejus comi mitique ingenio. Krša Qui te tam duro, tam saevo nomine dixit, Barbara, tam mitem, tam placidam, atque bonam, Is liquidos, credo, lapides, atque aera durum, Corvum album, nigram duxerit esse nivem, Falsaque perversis cum dixerit omnia verbis, Hoc mage perversum dixerit ille nihil.