CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1276479 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1276479.

Nodus 1276479 in documento marul-mar-euang.xml


De praedicantivm beatitvdine. Caput XVI

Sumite igitur calciamenta in pedibus ad pręparationem Euangelii, ut cum cęlestia prędicaueritis, terrena non contingatis. et de uobis dici queat: Esa. 52 Quam pulchri pedes annunciantium et prędicantium pacem | et annuntiantium bonum. 5 Excitet uos Dei amor, proximorum charitas | promissa-que uobis beatitudinis merces. Qui enim fecerit et docuerit sic | magnus uocabitur in regno cęlorum. Io. 41 Et qui metit, mercedem accipit | et congregat fructum in uitam ęternam. Et qui talentis domini totidem alia lucratus fuerat, dixit dominus; Mat. 25 Euge serue bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. intra in gaudium domini tui. Talenta quę ad negociandum dantur, scientia spiritalis est. talenta uero quę superlucrantur, opera sunt | tum nostra secundum scientię donum facta, tum eorum quos docendo et exhortando ut eadem facerent alleximus. In Esaia etiam beatos uocat Dominus doctrinę sanctę dispensatores. 32 Beati inquit | qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bouis et asini. hoc est Iudei et gentilis. quod quidem ad Euangelii tempora pertinet. Deut. 22 Antehac enim Lex uetabat arare in boue et asino simul. Dominus quoque apostolis pręceperat: Ma. 10 In uiam gentium ne abieritis! Nunc autem seminatur super omnes aquas | et pes bouis et asini simul immittitur, postquam ipse Dominus asinam solui iussit | et asina insidens ingressus est ciuitatem | mandauit-que Euangelium omnibus ubique gentibus prędicari. Beati igitur erunt, qui uerbi Dei semen, ubicunque fructus aliquis speratur, studuerint seminare. 5 Qui enim conuerterit peccatorem (ut Iacobus apostolus ait) saluabit animam eius a morte | et operiet multitudinem peccatorum. Quanti autem meriti sit | peccatorem ad poenitentiam inducere | et a uitio ad uirtutem reuocare, ostendit Dominus ad Hieremiam dicens: 16 Si conuerteris, conuertam te, et ante faciem meam stabis. Quę sane beatitudo par uidetur angelicę felicitati, qui et stare dicuntur in conspectu Dei Patris | et faciem eius perpetuo cernere. Atque hęc sunt bona illa ineffabilia, quę scientia et probitate pręditis debentur pręceptoribus, dicente Salomone: Prouerb. 6 Eruditus in uerbo reperiet bona. dicente etiam angelo ad Danielem: Daniel. 12 Qui docti fuerint fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellę in perpetuas ęternitates. In quo uidetur maioris pręstantię fore illorum beatitudo quam aliorum sanctorum. quando quidem iis rebus comparantur, quę inter ista nostro aspectui patentia omnium pulcherrima apparent | et terram omnem suo illustrant lumine. Ad hęc si eos in terra prę cęteris reuereri iubemur, quomodo non etiam in cęlo altiorem honoris gradum adipiscentur? Ait enim Apostolus: Ad Tim. prima 5 Qui bene pręsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in uerbo et doctrina.