CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1273182 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1273182.

Nodus 1273182 in documento marul-mar-euang.xml


Qvaliter nos gerere debemvs in dandis beneficiis. Caput XXIII

In omnes itaque beneficia conferenda sunt, sed tamen ut quo cuique opus fuerit | quod-que cuique conuenerit detur | et merita singulorum spectanda erunt et necessitates et ingenia. Dignis non solum uitę subsidia, sed etiam honores atque officia deferantur. Inopes cibo, potu, tegumento, tecto iuuentur. Amici et parentur beneficio et foueantur. Inimici ita palpandi demulcendi-que sunt, ut ad placabilitatem inclinentur. Cum ingratis quoque sic agendum, ut in iis ueteris beneficentię obliuionem | nouę discutiat refricatio. Nam ueluti arua minus foecunda, si sepius fimum irrigationem-que receperint, frugifera efficientur, ita ingratus recentibus admonitus beneficiis pręterita quoque atque obliterata ad memoriam reuocabit | et uerecundia compulsus de reddenda gratia intentius meditabitur. Quędam autem beneficia palam, quędam occulte tribuenda sunt. Quę uirtuti debentur, palam dari conuenit, ut et honorandus appareat qui accipit, et alii eius exemplo ad actiones honore dignas excitentur. Is uero occulte erit adiuuandus, quem inopię suę pudet. cui siquid in aperto obtuleris, magis proditum se dolebit | quam lętabitur adiutum. Beneficii obliuisci debet qui dedit, semper autem memoriter tenere qui accepit. Mar. 7 Ideo Saluator noster cum surdum et mutum curasset, eis a quibus oblatus fuerat, ne cui dicerent pręcepit, sed illi tanto magis prędicabant. Hinc igitur discas | et uitare iactantiam si beneficium dederis, et ingrati silentium si acceperis. Illud quod tua causa pręstas, non est beneficium, sed seipsum amantis consilium. Non enim pręstares, nisi tibi profuturum sperasses. Quod autem te tua et mea causa mihi donaueris, iniustus forem, nisi pro eo me tibi debere faterer. immo eo iocundius esse debet donum quod commodo atque usui est, et tibi dare et mihi accipere. Inuidi est enim suam tantum utilitatem spectare | et cum acceperis, quod aliis quoque profuturum sit, nolle beneficii loco ducere. Recte autem non esse beneficium contenderim | alteri aliquid erripere, ut alteri dones. Nam cum beneficium dare liberalitatis uirtus sit | et aliena rapere auaritię uitium, quomodo potest dici uirtus, quę uitio constat? Quis neget dare elemosinam pietatis esse munus? et tamen offerre in templum non licet, quod partum est inique. Sic enim in Esaia legimus: 61 Ego Dominus diligens iudicium | et odio habens rapinam in holocausto . Ergo inquies, si beneficium non est quod accepi, nihil debeo illi a quo accepi? Nihil plane ei a quo accepisti, sed cui ablatum est ut acciperes. Huic redde suum, et ei nihil debebis, qui largitus est alienum. Ne concupiscere quidem iniuste rem proximi tui iuberis, nedum possidere. Porro nullum maius beneficium homini ab homine pręstari potest | quam siquis pro aliorum salute suam uitam periculis obiecerit, cum inter pręsentia bona nihil uita charius habeatur. Io. 15 Maiorem inquit Dominus | charitatem nemo habet | quam ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Hanc profecto charitatem ipse nobis primus exhibuit, qui nobis sua morte aditum uitę ęternę reserauit. Hunc imitati sanctissimi martyres, contra principum interdicta uiam adipiscendę salutis alios palam docebant, semet certę morti et quidem per tormenta sustinendę audacter exponentes. Proximi ergo animę periculum (si possumus) pręsentis uitę nostrę impendio propulsare debemus. Ionas Et si Ionas propheta tempestatem in mari passus mergi uoluit ne alii mergerentur, quanto magis pręferenda est cuiusque hominis animę salus corporis nostri saluti? Omne tamen beneficium non tam res ipsa magnum facit | quam uoluntas. Magnum est, cum libenter, cum cito offertur, cum toto animi affectu impenditur; displicet si cunctanter, si triste, si superbe, si serius quam oportuit pręstatur, si denique pene a nolente et inuito extorquetur. Quemadmodum igitur rem multi precii uilitat frigida uoluntas tribuentis, ita exiguum etiam beneficium gratum efficit in conferendo animi promptitudo atque facilitas. Illi quoque plus debeo, qui parui modici-que sui peculii participem me fecit, quam qui diues multum donauit. Plus enim largitus est, cui minus quo ipse fruatur restat. Hanc uerissimam sententiam Domini confirmat autoritas. Mat. 11 Cum enim quidam diuites in templo grandem offerrent pecuniam, plus oblatum dixit a uidua paupercula, quę duo tantum minuta era obtulerat. Satis hęc de tribuendis beneficiis. nunc de accipiendis reddendis-que exponamus.