CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1273006 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1273006.

Nodus 1273006 in documento marul-mar-euang.xml


De beneficiis dispensandis. Caput XXII

Petentem obligant beneficia, non petentem prouocant, amicos conseruant, inimicos reconciliant, gratos delectant, ingratos assiduitate emendant. Non sunt tamen omnia danda, siue illa petantur siue non petantur, sicut etiam de elemosinis est dictum. beneficium-que erit nolle dare, quod nociturum esse noueris. licet roget ille, licet instet, licet indignetur, tu pernega. Illud autem da, quod non solum accipere eum delectet , sed etiam accepisse. Si enim quod male cessurum est dederis, gratias tibi aget donec iudicio officit affectus | cum autem damnum sentire coeperit, execrabitur | et amici gladio se perire clamitabit. Sin uero non dederis, quamprimum durum te et inexorabilem amicis conqueretur, deinde cum ad se rediens causam negationis iustam fuisse cognouerit, uere se abs te amari fatebitur | et tibi debebit, quod postulata non concedendo eum periculo erripueris, in quod uelut effrenis equus impetu ferebatur. Atque hanc quidem ob rem ipse bonorum omnium distributor Deus non omnia orantibus pręstat: alius poscit diuitias, alius prosperam corporis ualitudinem, alius magistratum. et ipse qui nouit quem finem singula habitura sint, respondet: Nescitis quid petatis. Fit enim sępenumero ut talia adepti animę suę detrimentum patiantur. Quod ergo fortasse concederet iratus, denegat propicius, et nescimus. At uero si in eum qui nihil petit ultro beneficium contuleris, plus tibi gratię habebitur, quam si roganti non negasses. Bis esse gratum aiunt, quod opus est, si ultro offeras. Eum pręterea qui iusta petit | et re ipsa quam petit satis indigere uidetur, promissis ne in longum trahas, cum protinus possis tribuere: dilatum beneficium minuit gratiam, cito datum auget. Hinc est pręceptum illud Salomonis: Prouerb. 3 Ne dicas amico tuo: Vade et reuertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare. Minus offendes petita quamprimum denegando | quam postquam promiseris de die in diem producendo. Dum enim quod poscenti pollicitus es, pręstare remoraris, ille interim ab aliquo alio fortasse recepisset, sed tibi credens tentare aliorum beniuolentiam superuacaneum sibi iudicauit. quod si nihil tunc demum cum datum oportuit, dederis, non solum quod ipse spopondisti ei denegas, sed etiam quod alius facile tribuisset aufers. Dum enim ille expectat, dum sperat, dum iam dubitat atque de promissoris fide ambigit, et petendę aliunde rei tempus amisit | et occasionem fruendę. denique quicquid ex eo sibi incommodi accessit, tua causa passus est. Aut ergo statim da quod petitur | aut statim nega. aut si tam cito dare nequiueris, diem certum constitue quo daturus es, et ipsum ne prętereas. ut ille sciat, an e re sua erit | tantisper expectare. Suspensum autem tenere expectantem | et cras atque aliud cras absque promissi satisfactione elabi sinere | non beneficium est sed iniuria. et breuiter, simulator est non amicus, qui promittit quod non est facturus. Beneficium merentibus dare | accipere est. Nemo enim non magis illius iudicium quam beneficium laudat, qui digno dedit. atque in hoc maxime Deum imitatur, cum Deus ipse in optimum quenque maxime beneficus sit | nec nisi bene de se merentes ad beatitudinis gloriam faciat ascendere. 12 Ideo in Ecclesiastico est scriptum: Benefac iusto, et inuenies retributionem magnam, et si non ab ipso, certe a Domino. Eligas igitur oportet, cui pręcipue benefacias, ut beneficiis bene recte-que collocatis | et amicos tibi compares | et Deum magis demerearis. Vt autem quisque maxime indiget, ita et maxime erit adiuuandus. Qui uero ditiorum delectum facit, quibus beneficia impendat, non amicus est sed foenerator. Vsuram enim cum sorte simul exigere uidetur, qui locupletioribus donat. dignus decipi, quoniam de recipiendo cogitauit cum daret. Cęterum inimicis quoque benefacere iubemur | dicente Domino: Mat. 5 Benefacite iis qui oderunt uos. et Apostolus: Ad Ro. 12 Si esurierit inquit inimicus tuus da ei cibum. si sitierit da ei potum. hoc faciens congeres carbones super caput eius; ut uidelicet qui odii duritia concretus est, postquam tuo beneficio fuerit superatus, liquescat ardore charitatis | et simultatem in beniuolentiam conuertat. Ne ingratis quidem subtrahenda sunt beneficia. quanuis enim illi non referant gratiam quam debent, referet ille qui nullum bonum sua fraudat mercede, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super iustos et iniustos.