CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 126996 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/126996.

Nodus 126996 in documento kunic-r-epigr.xml


289. [287.] Ad Phoebum, de ejus imagine a Meuccio picta. Quod debet cantor tibi, Phoebe, Meuccius, omne Id pictor solvit largiter ille tibi. Tu liquidam iuveni vocem, numerosque dedisti, Ille tibi hanc, qua nil pulchrius est, faciem, Qua visa poterat percelli scilicet ipsa, Atque fugax Daphne forsitan esse minus.