CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1269373 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1269373.

Nodus 1269373 in documento marul-mar-euang.xml


De filiorvm edvcatione familiaqve regenda. Caput X

Post hęc optimos habere liberos gloria est parentum. Patris igitur matris-que erit officium | ex se genitos non ad luxum sed ad modestiam educare, non blanditiis emollire, sed castigationibus cohibere, pie religiose-que institutere. plectere si deliquerint. laudare si bene obtemperanter-que se gesserint. increpationibus minis uerberibus a uitio deterrere. exhortationibus ad uirtutem promissis-que accendere. exempla uitę alienę, alia quę fugiant, alia quę imitentur proponere. magis de moribus ipsorum | quam de sospitate solicitari; reliquam quoque familiam ita gubernare, ut eorum qui domi sunt, sobrietas, parsimonia, frugalitas | testimonium sit integritatis industrię-que dominorum. Super omnia autem omnes domestici, siue liberi sint siue serui, doceantur Deum timere, proximum diligere, neminem odisse, nulli nocere, bene omnibus optare | et cui possunt benefacere, iniurię non meminisse, sed pro malo bonum reddere. Magni profecto meriti apud Deum erit | talem se in educandis liberis regenda-que familia exhibuisse, sicut e contrario pręcipuę indignationis atque odii neglexisse | et patris uel matris familias personam gerendo suum non obiuisse officium. Ait enim beatus Apostolus: Ad Timo. prima V Siquis suorum maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit, et est infideli deterior. Quod si par crimen est | fidem negare | et eorum quibus pręes paruipendere salutem, nonne par erit et criminis uindicta poena-que commissi? Quisquis igitur alios regendi officium suscepisti, caue maxime ne ocio atque ignauię deditus illud fastidias | neue gregem cuius es pastor, lupis laniandum dimittas, et perditę ouis sanguis de manu tua requiratur. Corripe delinquentes, instrue ignaros, protege infirmos, liberare contende periclitantes, indigentibus uictui necessaria compara. denique si pręmio non duceris, poenam time, quę illis debetur, qui fidem negarunt.