CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 126847 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/126847.

Nodus 126847 in documento kunic-r-epigr.xml


286. [284.] Ad Celsum. Virtus sola facit magnum virum. Ad Celsum. Se homines sola virtute metiri. Krša Ingentes laudo sumptus, laudo acre videndis, Quo mire polles, artibus ingenium; Hortos, atque domos et quae struis omnia magna, Dignaque Romanis omnia Caesaribus. Non tamen idcirco magnum te, Celse, putarim, Officii fuerit ni tua vita memor, Virtutem et praestet solidam, qua scilicet una Metior ingentes, Celse, proboque viros.