CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 126816 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/126816.

Nodus 126816 in documento kunic-r-epigr.xml


285. [283.] Iturus ad Balthassarem Odescalchium. Poeta de se. Quid currum praebes? Ad te quae ducit, amice, Aspera nulla mihi, nullaque longa via est. Sed tamen et currum quod praebes, laetor; amorem Atque tuum, mea qui commoda quaerit, amo. Haec vates tuus ille, rotas dum scandit, ab Urbe, Balthasar et laetus ad tua rura venit.