CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1267603 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1267603.

Nodus 1267603 in documento marul-mar-euang.xml


De remedio contra sensuum uoluptatem Caput XXV

Cęterum super omnia ad reprimendam sensuum uoluptatem remedia iuuabit animo recolere quicquid Saluatorem nostrum sponte in hac uita passum nouimus. Visus Igitur si te uana spectandi uoluptas prouocauerit, qualem ille uoluptatem capiebat cogita, cum Iudeorum cerneret perfidiam | et ob id flere compelleretur | cum-que eosdem contra se insurgere uideret, quos ipse saluare uenerat. Auditus Si tibi aurium delectatio blandiri coeperit, attende quodnam illi delectamentum erat | quotidie ab impiis conuitia audire | se-que probris maledictis-que inimicorum incessanter pertundi. Odoratus. Gustus Si naribus infusa odorandi suauitas tibi insidiabitur, si gustandi luxuriosa dulcedo sui desyderium fecerit, memento illum in utraque manu pro rosis clauos ferreos pertulisse, in ore autem pro dapibus fel, pro uino acetum sumpsisse. Si te denique communis toti corpori tactus ad uoluptatem solicitauerit, quem ille toto corpore dolorem excepit mente reuolue. Cerne coronatum spinis caput, manus pedes-que clauis cruci confixos, latus lancea uulneratum, cuncta denique flagellis contusa membra. Ac ne iam grandioris ętatis eam arctam uiam ingressum dicas, audi ipsum in psalmo confitentem: ps. 87 Pauper sum ego et in laboribus a iuuentute mea. Ad hęc seruorum eius id est omnium sanctorum totam uitam, qua cęlum meruerunt percurre, et siquid in ea molle, siquid uoluptuosum, siquid corpori iocundum delectabile-que inueneris, audacter imitare. Sin uero e contrario cuncta dura, aspera, inquieta, tristia et acerba | fuisse non ignoras, cur tu ad hauriendas conuerteris uoluptates, sicut Domino tuo, ita et seruis eius dissimilis | tibi-que metipsi perniciosus? Quomodo enim eo quo illi conscenderunt ascendes, si longe aliter atque illi uixerunt uiuas? Et cum diuersa prorsus agas, quomodo non etiam diuersa sortieris? Nam si illi per terrenas tribulationes cęleste regnum possederunt, tu procul dubio post breues terrenę luxurię delicias poenam luiturus es ęternam, nisi poenitentiam egeris. Mitte igitur istas, quę te nunc oblectant uanitates, renuncia uoluptatibus, cuncta corporis blandimenta | ueluti pestem quandam animę fuge | et illa potius quę laboriosa sunt amplectere, difficilibus assuesce, in omnibus morum synceritatem serua, innocentiam custodi affectibus-que moderare. moderandorum autem quę ratio sit, quia locus hic exigere uidetur, dicere nunc aggrediar, ope fretus diuina, non meis uiribus, quę nullę sunt, confisus.