CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1266343 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1266343.

Nodus 1266343 in documento marul-mar-euang.xml


Quae peccata sunt praecipue damnabilia. Caput XVII

Quę sunt autem uel qualia crimina, quibus grauati homines in profundum inferni demergantur, psalmista explicat ad Deum dicens: ps. 118 Maledicti qui declinant a mandatis tuis. et Dominus in Euangelio eos asserit extremę damnationis reos fore, qui erga pauperes et egenos et afflictos claudunt uiscera pietatis. Ac pręter hos illi qui non spiritui sed carni seruiunt, dicente Apostolo: Ad Galat. V Manifesta sunt opera carnis, quę sunt fornicatio, immunditia, impudicicia, idolorum seruitus, ueneficia, inimicicię, contentiones, emulationes, irę, rixę, dissolutiones, hęreses, inuidię, ebrietates, comessationes, et his similia, quę prędico uobis sicut prędixi, quoniam qui hęc agunt, regnum Dei non possidebunt. Idem alibi repetens ait: Ad Cori. I VI An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt? nolite errare | neque fornicarii, neque idolis seruientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque auari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt. Hinc sane in Apocalypsi talibus flagitiis pollutos angelus Domini a sancta ciuitate propellendo clamat: Apoc. XXII Foris canes et uenefici et impudici et homicidę et idolis seruientes, et omnis qui amat et facit mendacium. Hi et conscientię stimulis incessanter agitabuntur | et poenis exterius illatis affligentur, dicente Domino: Esaię LXVI Eorum qui pręuaricati sunt in me, uermis non morietur et ignis non extinguetur. Atque ita damnatorum propter peccatum tormenta nullo unquam fine concludentur. Nam sicut in cęlesti regno beatorum glorię finis aliquando futurus non timetur, ita in inferno poenarum terminus nullus unquam sperabitur. Cum ergo iuxta ea quę modo dicta sunt, peccati tanta malignitas existat, ut hominem inutilem, instabilem, intellectu hebetem , conditione uilem et abiectum reddat, uitam minuat, regna auferat, diuitias faciat miseras , aduersitatibus subdat, aliorum insuper delictorum causa sit, uirtutum merita tabescere cogat, sapientes infatuet, a Deo separet, diabolo copulet, bono summo priuet | et poenis afficiat ęternis, quid unquam tam caueri debet quam peccatum? cum nihil omnino tam nobis esse queat noxium, nihil ita ęrumnosum. Si te tyrannus torqueat ut pecces, omnia tormenta perferre satius est quam peccare. si necem minetur, mori innocentem pręstat | quam nocentem uiuere. Scias tamen nefarium esse mortem sibimetipsi aliquem inferre, ut imminens peccandi periculum deuitet, nisi Deus iusserit. sicuti quibusdam uirginibus iussisse creditur, quę sibi mortem consciuere, ne ab hostibus stuprarentur. Quarum quidem memoriam nequaquam celebraret Ecclesia, nisi miraculo reuelatum fuisset | illas non tam prospicere sibi se perimendo | quam Domino obedire uoluisse. Alioquin nulli licere credimus, quicquid futurum timetur, sibimetipsi uitam erripere, ne illum offendat, cuius lex est: Non occides. Proteruus est seruus, qui domino depositum reddit, antequam poscatur.