CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 126527 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/126527.

Nodus 126527 in documento kunic-r-epigr.xml


277. [275.] De eodem. (fragmentum) Ah valeat, quicumque unum legit usque Maronem, Atque aliud vatum despuit omne genus! Non Maro quod primos tenuit sibi victor honores, Nulla est Romani gloria Callimachi, Nec tua, Grajugenas doctos imitate, Catulle, Carmina sunt medio digna natare mari, Nec cinerem in nigrum digni sunt ire Tibulli, Scilicet atque tui, Naso diserte, modi. Vere novo ut vario se tellus gramine vestit, Cultus et omnigenas explicat hortus opes; Hic violae florent, hic nigrantes hyacinthi, Hic rosa purpureis suave rubet foliis &.