CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1263381 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1263381.

Nodus 1263381 in documento marul-mar-euang.xml


De pace animę et corporis. Caput VII

Nisi enim ideo pacem amplectendam duxerimus, ut uirtutibus, ob quas Deo chariores sumus, nemine impediente liberius incumbamus, bono pacis abutimur. et quod prodesse debuerat, nocet. Alienis a uirtute tunc plane latior peccandi campus panditur, cum illi aduersariorum non carpuntur molestiis. cum uidelicet non metuunt, ne segetem iam maturam hostis incendat | aut frugiferas deuastet arbores | aut pecudum greges in prędam abducat | aut obsessos intra moenia fame siti-que perire cogat | aut captos bonis-que exutos uel ferro interficiat | uel in perpetuam redigat seruitutem. Fit autem sępe dum talia formidantur, ut luxurię libidini-que locus pene nullus sit. Et, quoniam ab his continere se summę laudis est, haud dubium, quin uoluptuariis hominibus plus mali pax afferre solet quam bellum. quia incontinentiores reddit | et in omne uitium oblata securitate proniores. His ergo bellum potius optetur, ut male uiuendi licentia coerceatur solicitudine periculorum. Modestis uero et temperantibus uiris, ut animo excolendo officiosius operam impendant, belli impedimenta submoueri desyderemus. Ita enim exteriore aduersario pacato ac cessante, facilior cum isto quem assidue intra nos patimur, erit pugna. Quem certe nisi domuerimus, nisi animi in quo ratio est, ditioni subiecerimus, nihil proderit ab illis inimicis qui foris sunt, donata pax, dum ab hoc qui intus est inquietamur. Inimicus autem domesticus noster atque intestinus ipsa carnis concupiscentia est. Pacem agimus quandiu illi non ceditur, quandiu repugnatur | neque quod caro affectauerit, hoc fieri spiritus permittit. Caro post uoluptates abire nititur | et in uitia semper est prona. Spiritus uero qui est ratio ipsa ab his abhorret, ne Deo peccet, consyderans quam sit grande scelus prauę cupidini morem gerere, qua Deus offenditur, et a continentię uirtute recedere qua placatur. Ob hoc quidem exclamat Propheta et ait: ps. 33 Diuerte a malo et fac bonum | inquire pacem, et sequere eam. Diuertimus a malo, cum carnalibus blanditiis non acquiescimus. facimus bonum, cum iussis pręceptis-que paremus diuinis. Pacem inquirimus, cum carnis petulantiam ieiuniis, uigiliis, laboribus domando compescimus. Et quoties in hac contentione obnixe ac perseueranter stamus, pacem illam quę cum Deo est sequimur | et eam quę cum concupiscentiis est refutamus. Pellantur igitur ab animo uitia, ut locus uirtutibus detur; dominetur spiritus, ut spiritui subiecta obediat caro, ut pacem quę omnem sensum superat, quę omnibus pręferenda est diuitiis, assequi mereamur. pacem, quę nos Deo conciliat, angelis ęquat, sanctis copulat | et post uictoriam in cęlo coronat. Victoria enim opus est non compositione, ut pacem cum corporis quoque sensibus animus habeat. Qui quidem sensus non nisi superati quiescunt. certare autem nolenti dominantur. Repugnandum est igitur illis | et si fluxa fragilia-que proposuerint, ad ea quę ęterna sunt dirigantur. Visus Si uisus prouocat ut comptam uideas mulierem | et in choreis lasciuientes cernas iuuenes, auerte oculos tuos. ne quod diutius consyderauerint, facilius concupiscant. auditus Tuas etiam aures sepi spinis | et linguam nequam noli audire. neque amatoriis obscoenis-que cantibus uel impudicis poetarum lectionibus eas accommodes, ne forte turpe aliquid ab iis receptum ad cor penetret | et per blanditias infusum animam feriat. Odoratus Odoramenta quoque muliebrem mollitiem prę se ferentia fuge | quos ea delectant illis ipsa sordet uirtus. effoeminati-que et enerues duriora poenitentię officia obire nequeunt. Gustus Gulę etiam impera. et si cibos ganeacos uina-que preciosa tibi concupiscenda proposuerit, tu illi e contrario recole | Ioannis locustas et mel siluestre et sicerę uini-que abstinentiam | et panes ordeaceos apostolorum, quibus Dominus turbam satiauit in deserto. Obiice et multorum qui in solitudine Christo seruierunt, crudas herbas atque radices | uel siluestrium arborum fructus et frigidę aquę pocula. Tactus Si demum ad turpem tactum libidinosa cogitatio te solicitat, comprime manum, auerte te ab aspectu foeminę, refer ab ea pedem, tolle te de medio, uim ingere cupidini. et quod bonum sit mulierem non tangere, non mihi sed Apostolo crede. Postremo singula quęque uitia oppositę uirtutis rememoratione exclude | et in carnis rebellantis periculo ad illas cogitationes quę spiritus sunt confuge. Quoties et inanis glorię lacesserit appetitio, responde illi: Ad Cori. prima VII Dominus resistit superbis, humilibus autem dat gratiam. Quoties cor iracundia incalescere coeperit, dic ei: Qui irascitur fratri suo reus erit iudicio. et: Ira uiri iustitiam Dei non operatur. Quoties diuitiarum cupido animum titillauerit, oppone illi paupertatem Christi apostolorum-que inopiam. memorare diuitis purpurati in inferno miserias | Lazari-que mendici in Abrahę sinu beatitudinem. Atque ita carni imperando et nunquam cedendo uincere assuesces | et ut semper uincas, semper time ne uincaris, ut-que semper tutus sis, nunquam esto securus. Nam in carnis certamine cum sępe superior euaseris, nisi quotidie uictam uinculis constringas, rumpet pacem, non stabit conuentis, et cum frenum momorderit, trahet te quo uolet, ueluti sessorem effrenis et indomitus equus. Tandiu igitur pacem cum illa habere poteris, donec uinctam compeditam-que tenebis | ac tanquam fugitiuum seruum, nunc uerberibus, nunc laboribus premes, nunc tenuabis inedia atque uigiliis. Desinit calcitrare iumentum pabulo subducto, in saturitate lasciuit. Ex his quę diximus satis constat | animę atque corporis pacem laboriosam admodum esse et inquietam | et solicitam | et quę fatigationibus non solum comparetur, sed etiam retineatur. Is tamen eius fructus est, quod possessorem suum ad ęternę pacis bonum feliciter transmittat, si ipse usque in finem ita ut dictum est egerit. XXXII Quo cum peruentum fuerit, tunc demum (ut in Esaia legimus) erit opus iustitię: pax | et cultus iustitię silentium, et securitas usque in sempiternum | et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiducię, et in requie opulenta, inquit Dominus. Per quotidiana igitur certamina | et ipsam certaminum uictoriam, qua malarum cupidinum uires conterimus, ad sempiternę tandem quietis triumphum peruenitur. Restat nunc, ut etiam pacis malignam simulationem omnibus fugiendam consyderemus.